Ordines Circulares ad Honorabilem Clerum almae Dioecesis Csanádiensis de anno 1930.

VIII.

34 Nr. 3432. Indulgentiae catechesim tradentibus et suscipien- tibus concessae. Pius Pp. XI. Ad perpetuam rei memó­riám- — Litteris Nostris Motu proprio datis die XXIX mensis Iuii, anno MDCCCCXXIII, Nos apud Sacram Congregationem Concilii peculiare constituimus Officium, quod universam in Ecclesia actionem catechi- sticam moderaretur ac proveheret. Nunc autem eiusdem Officii Commisio cate- chetica, ad religiosam institutionem populi christiani ac praesertim puerorum magis magisque provehendam, enixas Nobis preces adhibet, ut spiritualibus Indul- gentiarum muneribus eos honestemus, qui christiani catechismo sive tradendo sive discendo operám praestent- Verum Decessores Nostri rec. mem- tum Paulus Pp V, turn Clemens Pp XII huiusmodi spiritualia dona iam concessere, quae tunc temporis satis apta videbantur; at nunc eadem augenda nostraeque aetatis necessitatibus congrua reddenda in Domino existimavimus- Abrogatis itaque indulgentii's ab iisdem Romanis Pontifi- cibus hac in re antea concessis, conlato quoque consilio cum dilecto filio Nostro Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Poenitentiario Maiore, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum eius Apos­tolomra Petri ac Pauli auctoritate confisi, omnibus et singulis christifidelibus, qui per mediam circiter horam et non minus quam per tertiam horae partem doctrinae christianae tradendae vel discendae saltern bis in mense operám dederint, eodemque in mense bis lucrandam, diebus ad ipsorum arbitrium seligendis.Plenariam Indulgentiam dummodo vere poeni- tentes et confessi ac sacra Communione refecti aliquam ecclesiam vel publicum oratórium visitaverint, ibique ad mentem Nostram seu Romani Pontificis preces effuderint, misericorditer in Domino concedimus- Praeterea christifidelibus iisdem, quoties per praefatum temporis spatium doctrinae christianae sive tra­dendae sive discendae operám navaverint, Indulgentiam partialem centum dierum, contrito saltern corde acquirendam, lar- gimur. Non obstantibus contrariis quibus- libet. Praesentibus perpetuis futuris tem- poribus valituris. Datum Romáé apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII. mensis Mártii anno MDCCCCXXX, Pontificatus Nostri nono. — E. Card. Pacelli, a secretis Status. * Emi Patres Pontificiae Commissionis ad Codicis canones authentice interpre- tandos, propositis in plenario coetu quae sequuntur dubiis, responded mandarunt ut infra ad singula: Nr. 3434- Responsa ad proposita dubia­I. — De novitiatus interruptione : D. An sub verbis quacumque ex causa canonis 556 § 1 comprehendatur etiam transitus in aliam novitiatus domum, de quo in § 4 eiusdem canonis. R. Affirmative. II. — De Diacono sacram Communionem ministrante : D, An Diaconus, sacram Communio­nem ad normam canonis 845 § 2 mi- nistrans, possit et debeat in fine ritus benedictionem manu impertire iuxta Ri­tuale romanum, tit. IV, cap. II. n. 10. R. Affirmative. III. — De filiis legitimatis: D. An filii legitimati per subsequens parentum matrimonium habendi sint uti legitimi ad effeclum, de quo in canone 1363 § 1. R. Affirmative. Datum ex Civitate Vaticana, die 13 mensis Julii anno 1930. — P. Card. Gasparri, Praeses. L. t S. I. Bruno, Secretarius. * XI. Pius pápa Őszentsége mindazok-, nak, akik a breviáriumot az Oltáriszent- ség előtt mondják el teljes búcsút enge­délyezett. Az ide vonatkozó rendelkezést egész terjedelmében alábbiakban közlöm:1 „Ssmus D. N. Pius div. Prov. Pp. XI. in Audientia die 17 Octobris c. a. infra- cripto Card. Poenitentiario Maiori imper- tita, vota sacerdotum in civitate Laure- tana occasione X. Eucharistici conventus nationalis coadunatorum libentissime excipiens, ad eléri devotionem et amorem erga Augustissimum Eucharistia Sacra- mentum magis magisque fovendum, benigne concedere dignatus est, ut clerici in sacris constituti, qui integrum divinum Officium quamvis in partes distributum, coram Ssmo Sacramento sive publicae adorationi exposito, sive in tabernaculo adservato, recitaverint, indulgentiam ple­3433. sz. Teljes buesu az Oltári- szentség elöli breviá- iumozóknak.

Next

/
Oldalképek
Tartalom