Ordines Circulares ad Honorabilem Clerum almae Dioecesis Csanádiensis partis in Hungaria sitae de anno 1929.
V
19 V. Nr. 1092. Off. et Missa pro Festo , Ssmi Cordis. Jesu et eius. octave. ' i i i i 1 V Quo plenius Sacratissimi Cordis Jesu Festi sollemnitas devotioni populi cris- tiani responderet, Ssmus D. N. Pius Papa, XL litteris suis Encyclicis „Miserentissi- mus Redemptor“, die VIII. mensis Maii anno MDCCCCXXVIII. datis, dictum fes- tum ad ritum duplicem primae classis, cum octava privilegiata tertii ordinis, evexit, ipsum praeterea primarium dec- laravit et feriatis festis aequiparandum esse decrevit. Concinnatum autem a speciali Commissione, de mandato qui- dem eiusdem Ssmi Domini, integrum officium, cum missa Sacrae Rituum Con- gregatio approbandum censuit. Itaque facta per infrascriptum Cardinalem Sacrae Rituum Congregationis Pro-Praefectum Sanctissimo Patri relatione in Audientia habita die 29. Ianuarii 1929, Sanctitas Sua praefatum officium cum missa proprium, prouti in superiori prostat exemplo, approbare dignata est, illudque, in uni- versa Ecclesia, ab utroque Clero et a quibuslibet recitationi Officii divini, iuxta Romanum ritum, adstrictis adhiberi ius- sit ; servatis rubricis. Contrariis non obs- tantibus quibuscumque, etiam speciali mentioné dignis. Die mense et anno quibus supra C. Card. Laurenti, S. R. C. Pro-Praefectus L. t S. Angelus Mariani, Secretarius. • * A most közölt rendeletnek megfelelően megjelent az egész nyolcadra szóló uj officium és mise; ez utóbbi szövege teljesen uj és külön praefatioval bir. De teljesen uj az officium is, a II. Noctur- nus lectioi pedig (az octava alatt) nagyrészt a Miserentissimus körlevélből vannak véve. A püspöki hivatal felszólítására a Szent István Társulat szegedi fiókja úgy a misét mint az officiumot beszerezte, s a T. Papság az ünnep előtt idejében megrendelheti. * Emi Patres Pontificiae Commissionis ad Codicis canones authentice interpre-1 tandos, propo^itis in plenario coetu quae sequuntijr dubiís, responderi mandarunt ut infra ad singula: I. De sacris benedictionibus. D. An verba ritibus ab Ecclesia praescriptis, de quibus in canone 349 §. I. n. 1, ita intelligenda sint, ut Episcopi in sacris benedictionibus prohibeantur solo crucis signo uti, quum peculiaris formula in libris liturgicis non praescribitur. R. Negative. II. De impedimento publicae honestatis. D. An vi canonis 1078 ex solo actu, ut aiunt, civili inter eos, de quibus in canone, 1099 §. 1, independenter a cohabitatione oriatur impedimentum publicae honestatis. R. Negative. Ili. De dispensatione ab abstinentia et ieiunio. D. An magnus populi concur- sus, de quo in canone 1245 §. 2, habeatur etiam per extraordinarium concursum fidelium unius tantum paroeciae ad festum in ecclesia celebrandum. R. Affirmative. IV. De positionibus seu articulis argu- mentorum. D. An secundum canonem 1761 §. 1. servari possit praxis, vi cuius, iudex cum altera parte communicare sólet positiones seu articulos argumen- torum, super quibus testes sunt exami- nandi, ut interrogatorium conficiat exhibe- atque iudici. R. Affirmative, remoto tarnen subornationis periculo. V. De iure accusandi matrimonium. D. Utrum vox impedimenti canonis 1971. §. 1. n. 1. intelligenda sit tantum de impedimentis proprie dictis (can. 1067— 1080), an etiam de impedimentis improprie dictis matrimonium dirimentibus (can. 1081—1103.) R. Negative ad primam partem, affirmative ad secundam. Datum Romae, die 12. mensis Mártii anno 1929. P- Card. Gasparri, Praeses. L f S. Joseph Bruno, Secretarius. ❖ Nr. 1094. Response ad proposita dubia.