Ordines Circulares ad Honorabilem Clerum almae Dioecesis Csanádiensis partis in Hungaria sitae de anno 1926.

II.

9 PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI UN1VERSIS CHRISTIFIDELIBUS PRAESENTES LITTERAS INSPECTURIS SALUTEM ET APOSTOLICAM BENED1CTIONEM. Nr. 460. Universale lubilaeum in Urbe anno 1925. celeb- ratum ad to- tum catholi- cum orbem extendilur. Servatoris Iesu Chrisli benignilati habemus ex animo graliam, quod per Annum sacrum, quem usitato heri sollemnissimoque Romanae Ecclesiae ritu conclusimus, et Nobis paene infinitos iucunditatis fructus potiundos permiserit, et ad ingentem mortaiium numerum gratiae veniaeque suae divitias misericors protuleril. Etenim ad centena millia, ex quovis civitatum ordine, fideles vel ex disiunctissimis omnium regionibus in Almam hanc Urbem peregrini convenere: qui quidem advenae non tarn ci'hbus romanis, eodem ceteroqui studio sacrae indul­gence fruendae inflammatis, quam catholico nomini universo et ipsis hominibus ab Ecclesia alienis mirabile fidei pietatisque suae visi sunt praebere spectaculum voluntatesque praeterea suas cum Apostolica Sede et Nobiscum, arctius, si quidem necesse erat, copulaverunt. Optimo autem fructuosissimoque praeteriti lubilaei exitu, quem tarn crebris flagrantibusque precibus Deo per sacri temporis decursum admotis acceptum referimus, commovemur atque impellimur, ut, more institutoque decessorum Nostrorum, qui patuit Romae ad hesternum usque diem amplis- simum veniae thesaurus, eundem universitati fidelium ubique terrarum, proximo anno, patere iubeamus. Hanc sane veniam indulgentiamque ut quam plurimi participent, Venerabiles Fratres Episcopi curent, ut in singulis dioecesis cuius- que suae locis per divini verbi praedicationem, per sacras expeditiones vel spirituales exercüa- tiones ad culpas suas populus deflendas eluen- dasque permoveatur et ad poenarum remis- sionem, quae sibi proposita est, impetrandam rite praeparetur: quod ut, in tanta cleri utriusque penuria, commodius fieri possit, a superiore consuetudine Nobis recedendum esse putamus, ex qua lubilaeum extra Urbem non ultra semestre spatium producebatur. Iidem praeterea Episcopi fideles sibi commissos doceant, ad eandem mentem Nostram, quam in lubilaeo pro Urbe indicendo aperuimus, idest pro evangelicae fidei propagatione, pro populorum pace et Concor­dia, pro congruenti Ecclesiae catholicae iuribus ordinatione Sanctorum Palaestinae Locorum, eos potissimum orare Nobiscum ipsis oportere. Itaque, auctoritate omnipotentisDei, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, lubilaeum maximum, quod in hac sacra Urbe celebratum est, ad Universum catholicum orbem per has Litteras extendimus et in totum futurum annum prorogamus, ita scilicet ut lucrifieri possit a primis vesperis proximi diei festi Circumcisionis Domini ad plenum diem tricesimum primum mensis Decembris futuri anni MDCCCCXXVI. Quamobrem omnibus utriusque sexus christi- fidelibus ubique terrarum, extra Urbem huiusque suburbium, exsistentibus, etiamsi anno sacro proxime elapso Iubilaei veniam lucrati iam sint, apostolica auctoritate Nostra largimur, ut plenis- simam peccatorum indulgentiam ac remissionem adipisci bis queant, idest primum aut sibi aut animis defunctorum expiandis, secundo autem in horum tantummodo levationem, dummodo rite confessi ac sacra synaxi refecti — quam ad rem confessio annua et Paschalis commu- nio minime suffragabuntur, — intra futurum annum MDCCCCXXVI, ecclesiam loci praecipuam tresque alias ecclesias vel oratoria publica ad hoc designanda, semel in die, per quinque continuos vel seiunctos dies, cum naturales tum ecclesiasticos, ad canonum normám computan- dos, pie inviserint et ad mentem Nostram supplices Deo preces adhibuerint. Iidem locorum Ordinarii sive per se ipsi sive per vicarios foraneos et parochos aliosve ecclesiasticos viros, quibus hanc potestatem, etiam, si libuerit, per integrum anni spatium utendam, permiserint, designabunt , praeter cathedralem ecclesiam in civitate episcopali et praecipuam in ceteris dioecesis locis, tres alias tarn in ilia quam in istis a quibusvis fidelibus visitandas: quodsi quattuor alicubi ecclesiae vel oratoria publica desint, Ordinarii, pro suo prudenti arbitrio, aut per se ipsi aut per suos delegatos decernere poterunt, ut in minőre aedium sacrarum numero, et vel in una, ubi una tantummodo adest, quattuor illas diurnas visitationes agi liceat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom