Református teológiai akadémia és gimnázium, Pápa, 1909
I. Kocsi Csergő Bálint rektori beszédei. Közli Thury Etele
religiosis viris, quoad fidei, vitae, morumque dircctionem commendarunt, nisi ut illi providerent, ne quid ecclesiae Dei detrimenti in sera posteritate caperet. Aurea quandoquidem illa secula primaevae reformationis, nobis devotionem et fervorem religionis, vitae et mentis puritatem, quasi mater sollicita, commendabant; quibus si recto tramite insistebamus, non sensiremus (proh dolor) antiqua illa aurea secula, primum ad argentea, deinde ad cuprea, abinde ad ferrea et ab levissime dicam ad plumbea, ad infimum et ultimum usque metallum con-condolentia omnium Christianorum descandisse, degenerasse: si enim animo reperiemus ecclesiarum reformatarum priorem statum, mirum sane et indignum videbitur, quod ecclesiae nostrae conditione varietates suscipiente, eo perventum sit, ut nunc ablata ex oculis antiqua illa pietate et charitate pristinus zelus et ardor religionis in potiori parte fidelium iainiam deferbuerit et extinctus sit. Ad huius vero zeli extinctionem, mente mihi pristissimam huius ecclesiae faciem penitius contemplanti, tripartita causarum series sua ultro offert, quarum quaelibet pristinum ecclesiae huius splendorem quantum in se est demoliri et offuscare contendit. In prima serie est Anti Christi tyrannis, secunda speculatorum socordia, in tertia auditorum somnolentia, hoc est divinarum rerum non curantia. Quae tria cum distincte explicuero, a vobis Auditores Humanissimi vehementer contendo, ut me benigne exaudire velitis. Prima pars. Et quoniam ab illo tempore, ex quo mysterium iniquitatis operari caeptum est, bellum grave et periculosum toties evangelicae veritatis assertoribus non solum illatúm, sed etiam internecione eorum perfectum, ab eo potissimum, qui simulata religione et sanctitate ecclesiam Dei captivam detinet ; ego quoque non incommode fecero, si fraudes et thernas eius ad miseram hanc ecclesiam convellendam, subvertendam et stirpitus evellendam, miro artificio observatas edisse ruero. Deo iustissimo, postquam ex iustitiae suae rigore placuit patrum nostrorum peccata, morte eorum Illustrissimorum ac Praepotentum Magnatum et optimatum punire : quibus ut administrations politicae, non secus etiam ecclesiasticae promotionis et directionis moles felici successu innitebatur; et quorum industria ecclesiastica negotia ingressu prospero, prosperiori progressu, prosperrimo exitu, frendentibus nequicquam invidiae administris, perficiebantur. Postquam ergo horum onera communi naturae lege Deus ipse dissolvisset, eosque superioris tabernaculi accolas effecisset, quae consilia tunc iniquissima, ad reformationis fundamenta convellenda, ab hierarchiae fulcris non inita putas ? quid inausum ? quid intenta tum a complicibus Abadon, tunc temporis relictum existimas. Ecce maluerunt sceleratorum consiliorum executione potius esse divites, quam pii et iusti in Deum, patriam et parentes ; maluerunt inquam Arcadicis quibusdam pecoribus, vestigia magnae bestiae adorantibus summam reipublicae committere : tantummodo suae