Református teológiai akadémia és gimnázium, Pápa, 1909

I. Kocsi Csergő Bálint rektori beszédei. Közli Thury Etele

— 23 — cruciatus, maluerunt, quam eius saporem lingvae admoventes, ab obsecratione legis Mosaicae hoc symbolo deficere. Quorum omnium si factum per se ipsum spectes, parum aberit, quin tibi in oppetenda usque eo temere morte, insanisse videantur: sin causam diligenter expendas, gravissimatn fuisse rationem invenies, cur ad saevissima quaeque perferenda supplicia darent potius sese ; quam interdicti cibi gustu contaminarent : Reputabant enim id quod reserat, non in una duntaxat ceremomoniola (így!) si obsequerentur, violatum iri a se legem sed edictum iri testimonium, quo Deum cum universa sua lege abnegare, nec iniuria sane. Quid enim dicit salvator : Quisquis solverit unum ex minimis hisce mandatis et ita docuerit homines, minimus vocabitur in regno coelorum. Matth. 5. 19. Quid etiam Jacobus: Qui totam legem servaverit, et impegerit in uno damnas factus est omnium. Recte igitur sanctissimi viri, observatione­vel minutissimarum ceremoniarum, ne minimum quidem adversariis cesserunt. Videbant enim adversariis vel in minimis se tandem blasphemiae tesseram semper datures. En profecto, do non dicam appositissimum exemplum, sed expressam imaginem, quae nobis ad vivum referat, quid sit ad placandos evangelicae veritatis adversarios illicitis eorum sacris inleresse, ut pote missam audire, processiones sua praesentia ornare, horas canonicas observare, nihili eorum traditiones aliquo loco reputare. Referam etiam illustre exemplum, quia non minimum operae-pretium fuerit hie nobis succurrere, quod de Cypriano quodam loco narrat Augustinus. Postquam capite damnatus fuisset, datam fuisse illi optionem redunendae vitae, si vero duntaxat abnegaret earn religio­nem, cuius causa mortem obibat : nec iliic solum factam poestatem, sed ubi in supplicis locum ventum esset, ambitiöse rogatum a praeside provinciáé, ut deliberaret annon vitae suae consutum mallet, quam poenam ineptae pervicaciae. Ilium contra breviter an haec omnia respondisse : in re tam sancta nullum est deliberationi locum. Mortem videtis habebat praesentem ante oculos, tormentorum apparatum in conspectu, instantem cervici, atroci truculentoque vultu observabat ; nihilominus tamen quia fixum in animo habebat parendum esse mandato divino, et in doctrina Christi unicuique perseverandum . . . nullo modo obstupefactus fűit, non alternavit dubius, tan­tum abest ut flexi . . . fuerit, sed perstitit ad finem invictus et vocem edidit ad omnem quidem immortalitatem consecrandam, sed non laude magis quam imitatione dignam. Quare Auditores Serenissimi aeterno mandato Dei obstricti, officii vestri et vocationis ratione obligati, exemplis confessorum inflammati, ad semel agnitam veritatem propugnandam et omnem superstitionem abominandam fortes et animosi in puritate evangelii persistite : idolomanias vero exec­randas papatus despicite. Dixi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom