Református teológiai akadémia és gimnázium, Pápa, 1909

I. Kocsi Csergő Bálint rektori beszédei. Közli Thury Etele

— 16 — videndum quid possit intuitus gloriae Dei ad exercitium bonorflm operum conferre. Ego enim sic existimo, non parum illustrari gloriae Dei, bonis et honestis operibus, cum eorundem studio sanctissimae eius voluntati obeditur, matidato subscribitur. Quid enim Divus ille Paulus Thessalonicensibus incul­cat. Haec est inquam voluntas Dei, nempe sanctificatio vestri, ne quis oppri­mat aut quaestui habeat fratrem suum, nam vindex est Dominus horum omnium. Nonne ergo oppressione fraterna in malis recensita, eiusdem evitatio in bonis repeirubitur. Quid quod ipsorum exercitio nostram Deo gratitudinem, ei iure creati­onis, redemptionis, iustificationis, sanctificationis debitam, cum omni sub­missione in odorem bonae fragrantiae offerimus. Intuere enim doctorem gentium nostrum Deo offerendam gratitudinem hunc in modum inculcantem. Empti estis precio, non enim estis vestri iuris, glorificare igitur Deurn in cor­pore et animo vestro, quae sunt Domini. 1. Cor. 6:20. Nonne ergo gratitudo nostra Deo ablata eius gloriam illustrat, cum gratitudo, virtutis alienae agni­tionem, virtutis alienae agnitio eo depredicationem, depraedicatio glorificationem sororis quasi vinculo sibi coniunctam habet. De etiam hoc pacto ipsa virtus Dei apud alios conspicua redditur, eius gloriam sensus et experientia perceptibilis habetur. Ipse enim fidei nostrae dux et consummator hoc ipsum praecepto et facto inculcatum reliquit. Praecepto fidissimis suis apostolis mandata daturis: Sic — inquam — luceat lux vestrae, coram hominibus, ut videant bona vestra opera, glorificentque patrem illum vestrum qui est in coelis. Matth. 5:16_ Quid hoc in negotio dici potuit evidentius? Nihil. Ipso facto contesta­tum reliquit, cum omnibus viribus ad benefaciendum maxime intentus caecis visum, surdis auditum, cum immensae gloriae patris per assistentem populum, agnitione, confessione et depredicatione restituit. Nec immerito sane, cum opera fidelium sint lucerna, lucernám autem nemo, cum accenditur, ponit subter modium, sed indit candelabro, ut splendeat omnibus qui sunt in domo. Matth. 5:15. Hoc modo opera charitatis gloriam Dei perceptibilem reddunt. Quid nostrum commoduin ? quod paulo ante commemorare caeperam, nonne ex hoc fonte promanat ? Nonne fructus exuberans dati beneficii in nostras ratio­nes refertur. Hinc fides in corde fidelium lateris in lucem et conspectum prodit. Hinc fides syncera ab hypocritica discriminatur. Quid enim scriptura dicit de Abrahamo : Abrahamus pater ille noster, nonne ex operibus iustifi­catus est: cum obtulisset Isacum filium suum super altare. Vider fidem ad­ministram fuisse operum eius, et ex operibus fidem ad finem perductam fuisse. Nempe igitur sicut arbor bona ex fructibus suis cognoscitur et bona vel mala censebitur : non aliter etiam opera in sensus incurrentia arguunt synce­ram in corde latere fidem : cohibitae vero et tenaces manus hypocriticam infidelitatem portendunt. Animum sedulo advertite: nonne commodo nostro inserviunt? tunc cum ex iis spirituálém nostri ad imaginem Dei renovationem,

Next

/
Oldalképek
Tartalom