Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Pápa, 1911

55 Hoc longe alio spectabat, atque videri volebant. VI. Lacedaemonii eos (Athenienses) quam infirmissimos esse volebant. VI. Postquam audierunt muros exstrui, legatos Athenas miserunt, qui id fieri vetarent. VI. Cum legatis Lacedaemoniorum collegas suos Th. iussit profi­cisci. VII. Admetus Pydnam eum deduci iussit. VIII. Te autem rogo, ut annuum mihi tempus des eoque transacto ad te venire patiaris. IX. Id (Delum) commune aerarium esse voluerunt. Ar. III. Cedentes violare suos vetuit. Thr. II. Legem ad perniciem civium conferri noluit. Ep. VII. Pater me aram tenentem iurare iussit. H. II. Praefuit navibus, quas e Syria iussus erat in Asiam ducere. VIII. 7. Nominativus cum infinitivo. Reliqui legati ut tum exirent, cum satis alti ad tuendum muri exstructi viderentur, praecepit. Th. VI. Civis quidam, cum scribere nesciret, ad eum adiit et oravit, ut Aristidis nomen in testa inscriberet. A quo quaesivisse dicitur, quid Ar. commisisset, cur tanta poena dignus esset. Ar. I. Meneclides ei obiecit superbiam, quod Agamemnonis belli gloriam consecutus esse sibi videretur. Ep. IV. Nisi domi civium suorum invidia debilitatus esset, Romanos videtur superare potuisse. H. I. Cervus moriens hanc vocem edidisse dicitur. Ph. XII. 8. Participum coniuncfum. Quo (Dareo) extincto ipsi expulsi civibus nostris poenas dabimus. M. I. Praefecti regii -celeriter Eretriam ceperunt omnesque cives abreptos in Asiam ad regem miserunt. II. Quo periculo perterriti Athenienses cursorem Spartam mise­runt. II. Parum insulam opibus elatam capere non potuit. IV. Accusatus est proditionis, quod, cum Parum expugnare pos­set, a rege corruptus infectis rebus discessisset. IV. Causa cognita capitis absolutus pecunia multatus est. IV. In vincla publica coniectus diem obiit supremum. IV.

Next

/
Oldalképek
Tartalom