Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Pápa, 1911
52 1. Intellexit sine summa industria eam (contumeliam) extinguí non posse. Th. I. 2. Themistocles populo persuasif consilium esse Apollinis, ut in naves se suaque conferrent: eum enim a deo significari murum ligneum. II. 1. Xerxes nihil doli subesse credens postridie conflixit. IV. 2. Th. eum (Xerxem) certiorem fecit Graecos id agere, ut pontem rescindèrent. V. 1. Xerxes se a Themistocle non superatum, sed conservatum esse iudicavit. V. 2. Lacedaemonii negabant ullam urbem extra Peloponnesum muros habere oportere. VI. 1. Intellexerunt Lacedaemonii de principatu sibi cum Atheniensibus certamen fore. VI. 1. Postquam audierunt muros exstrui legatos Athenas miserunt, 2. qui id fier i vetarent. VI. His praesentibus i 11 i aedificare desierunt ac se de ea re 1. legatos ad eos missuros dixerunt. VI. 4. Adiré ad magistratus noluit causam inierponcns se collegas exspectare. VII. 2. Lacedaemonii questi sunt opus nihilo minus fieri eumque in ea re se faliere conari. VII. 1. Cum audisset non multum superesse munitionis, ad ephoros Lacedaemoniorutn accessit atque apud eos contendit falsa iis 3. esse delata, quare aequum esse illos viros bonos nobilesque mittere. VII. 1. Hos (legatos) postquam Athenas pervenisse ratus est, iterum ad ephoros Lacedaemoniorum adiit. VII. 1. Quod non tutum se Argis videbat, Corcyram demigravit. VIII. 1. 3. Admetus (dixit) difficile cnim esse in tam propinquo loco tuto eum versari. VIII. 1. 2. Scio plerosque ita scripsisse Themistoclem Xerxe regnante in 2. Asiam transisse. Sed Thucydides ait ad Artaxerxem eum venisse atque his verbis epistulam misisse. IX. 2. Regi pollicitus est, si suis consiliis uti vellet, illum Graeciam bello oppressurum esse. X. Thucydides illum Magnesiae morbo mortuum esse ait neque 2. negat fuisse famam eum sua sponte venenum sumpsisse, cuín ea, quae de Graecia opprimenda regi Persarum pollicitus 1. esset, se praestare posse desperaret. X.