Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Pápa, 1911
36 D) Az ige. 1. Plusquamperfectum indicativi. Si Dareus cum iis copiis, quas secum duxerat, interierit, tuta erit Europa. M. I. Miltiadi Athenienses classem septuaginta navium dederunt, ut Ínsulas, quae barbaros adiuverant, bello persequeretur. IV. Xerxes arcem interfectis sacerdotibus, quos ibi invenerat, incendio delevit. Th. IV. Xerxes eadem via, qua sex mensibus iter fecerat, in Asiam revertit. VI. Magnesiae sibi domicilium constituit, nam hanc urbem ei rex donaverat. X. Mardonius, quem Xerxes in Graecia reliquerat, in proelio ad Plataeas interfectus est. Ar. II. Triginta tyranni plurimos cives, quibus fortuna in bello pepercerat, patria expulerunt. Thr. I. Nemo est vulneratus, nisi qui prior impugnaverat. II. Cum quidam ex iis, qui simul cum eo in exsilio fuerant, caedem eorum facere vellent, quibuscum publice in gratiam reditum erat, prohibuit. III. Gessit impérium quattuor mensibus diutius, quam populus iusserat. Ep. VII. Omnia, qua collegae dixerant, confessus est. VIII. Ep. animadvertit animam statim emissurum esse, si ferrum extraxisset, quod ex hasta in corpore remanserat. X. Effecit, ut ea elephantus ornatus ire posset, qua antea unus homo inermis vix poterat repere. H. II. Hannibali anno insequenti in Apulia, ubi hiemaverat, duo cónsules obviam venerunt. V. Bellum gessit cum P. Scipione, filio eius Scipionis, quem primo ad Rhodanum, iterum ad Ticinum, tertio ad Trebiam f agaverat. VI. Rex factus est anno secundo et vicésimo post, quam imperátor fuerat. VII. In eo magistratu pari diligentia se H. praebuit, ac fuerat in bello. VII. ~ Venenum, quod secum habere consuerat, sumpsit. XII. Nunc demum intellego, quam utilia mihi fuerint, quae despexeram et quae laudaram, quantum luctus habuerint. Ph. XII.