Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Pápa, 1911

16 1. Nulla civitas Atheniensibus auxilio fuit praeter civitatem Athe­niensium. M. III. 1. Id quantae saluti fuerit universae Graeciae, bello cognitum est Pérsico. Th. II. 1. Thrasybulo corona a populo data est, quae magnae ei fuit gloriae. Thr. IV. 2. Nihil eorum negavit, quae adversarii ei crimini dabant. Ep. VIII. 1. Antiochum si aut ceperint aut interfecerint, magno id iis proe­mio fore pollicetur. H. X. 3. Priusquam Signum pugnae daretur, Hannibal tabellarium in scapha cuín caduceo misit. XI. 3. In castello se tenebat, quod ei a rege muneri datum erat. XII. 1. Virtutis expers verbis iactans gloriam ignotos fallit, notis est derisui. Ph. XIII. 3. Accusativus. a) Aditivo, effugío, extimesco, aemulor. Insulas, puae barbaros adiuverant, bello persecutus est. M. IV. Th. non effugit civium suorum invidiam. Th. VIII. Cives eius potentiam extimescebant. VIII. Quod me Agamemnonem aemulati putas, falieris. Ep. IV. Qui pretium meriti ab improbis desiderat, bis peccat: pri­mum quia indignos adiuvat, impune deinde quia iam abire non potest. Ph. VII. b) Accusativus praepositíokkal összetett igék mellett. In vincla publica coniectus diem obiit supremum. M. IV. Angustias quaerebat, ne multitudine circumiretur. Th. III. Omnibus vectoribus ignotus navem conscendit. VIII. Micythus Epaminondam convenit. Ep. III. Epaminondas non recusavit, quominus legitimam poenam subir et. VIII. Salt um Pyrenaeum transiit. H. III. Per Ligures Apenninum transiit. IV. -wColloquium convenit. VI. Navem clam conscendit. VII. Puero imperavit, ut omnes fores aedificii circumiret. XII.

Next

/
Oldalképek
Tartalom