Köblös József – Kránitz Zsolt (szerk.): A csurgói református gimnázium diákjai 1792–1867. - Csurgói Könyvtár XXV. (Pápa, 2018)

II. Héjas Pál: A CSURGÓI EVANG. REFORM. FŐGIMNÁZIUM RÖVID TÖRTÉNETE

— 51 — per quosdam non satis attentos eventuum causarumque inda­gatores, vocari, ac exilii contra eas passim pronunciari sen­tentiam. An enim est eruditio mater plurium malorum ? An scholis aut literis humanioribus imputanda, quas aetas nostra tulit novitatum origo ? meo quidem judicio nequaquam. — Ut enim cum poeta loquar:----------------------- — „didicisse fideli­ter artes emollit mores, nec sinit esse feros,“ — et mallem eas — seu inscrutabili Dei judicio seu legibus naturae physi­cis, nobis tamen ignotis, quia sub cortina reconditis, tribuere. Ita interim iit, ut horum causa triumphet at eruditio per totam Europam velocius quidem quam ascenderat retrahere videa­tur. Ac cum sub nomine Illuminationis magnam vim Naturá­lison, sub speie Philosophiae laxitatem conscientiae, atque in­eptiendi libidinem animos fere omnium veluti tabem invasisse tristis doceat experientia, res literaria motum istum progressive non ita pridem acceleratum reciproca ratione aemulari in tar­ditate videtur, verendumque nobis merito §it ne dulci spe delusa Phoenix semper inpennis, imo perpetuo implumis vel plane in aeternum inanimis maneat. Ecce vero opportunus ades Vir Clarissime! qua veri nominis Idealista, maximam curam habiturus motuum, ut hos diligenti observatione intuearis. Sumas ergo Tibi curae cor­dique emolumentum Status nostri protestandum utriusque confessionis Evangelici in his partibus dispersi, quod capere effectus erit disciplinae Tuae Scholasticae. Naturali quasi ca­lore alarum Tuarum animes liliolos per nos tibi concreditos, adde plumas, instrue eos pennis, ut resistentiam cujuslibet obicis sive injuriam elastici acris superare valeant. Macte vir eximie! accelera motum, adde motis pondus, remove obices, restaura accelerationem, auge eam non jam ju.xta Arithmeti­cam sed Geometricam progressionem, ut id quod aliquo defe­cit tempore, duplicata ratione reficiatur. Dolere Tibi nonnulli conjecturari volunt, alium plu­ribus audiri adulescentulis — sed hoc febrile quid esset — non enim numerus Tyronum, quos duce­bant, sed copia virtutum militarium fecit Heroes — nec coep­tis aliquid addere vel opus continuare, sed ex nihilo aliquid producere specimen erat Artificis Divini. 4* 66

Next

/
Oldalképek
Tartalom