Köblös József – Kránitz Zsolt (szerk.): A csurgói református gimnázium diákjai 1792–1867. - Csurgói Könyvtár XXV. (Pápa, 2018)

III. FORRÁSOK A CSURGÓI REFORMÁTUS GIMNÁZIUM TÖRTÉNETÉBŐL - 1. Iskolatörténeti feljegyzések

superintendente Josepho Halász, illoque pie defuncto admodum reverendo domino, domino Josepho Kármán crebris vicibus agebant, quique suis auxiliis, amoreque semet ipsos nostris conatibus semper adfuturos grati pollicebantur. Quod vero illustrissimi ac magnifici comitis dotationem attinet, hoc sequitur ordine: professoribus quippe huius scholae futuris ducentos, coadiutori vero seu scholarum inspectori, nempe reverendo ac clarissimo Alsokiensi sacrorum ministro, quique exteras academias salutare debuerat, quinquaginta, necnon in rationem neo aedificandi gymnasii sex mille florenorum partim ina ere parato, partim vero in materialibus; pro alumnis vero decem et quatuor metretas frumenti, sicut et 24 orgias lignorum per nos decidendas ac convehendas in perpetuum et irrevocabiliter resolvere ac ordinare dignatus est. Tu vero, Alme Pater Coeli, Omnipotens Deus, conserva hunc Mecaenatem, serva hunc virum in patriae robur ac salutem, gaudium musarum, egenorum subsidium, humanique generis decus ac ornamentum, libera illustrissimum eius stirpem ac familiam ab omnibus periculis, temporumque iniuriis. Salus et tranquillitas dominentur in domo tua, splendeat illa solis instar sereni, ut esse possit perfugium virtutis alumnorum, stetque incolumis, sicut quercus tonsa bipennibus. Benedicat summum numen omnibus huius Athaenei fautoribus et literarum doctoribus, incendat eorum corda sincero Divinae cognitionis amore, ut tenellam huius scholae juventutem salutariter dirigere, puro coelestis doctrinae rore lactare, et ad Dei gloriam, patriaeque salutem ac emolumentum possint educere. Protegat suae omnipotentiae vi hocce seminarium contra quoslibet inimicorum insultus, temporumque vicissitudines, ut instar rupis tumidis quassatae undis valeat eminere. Sincero corde precatur Josephus Jakab primus rector huius scholae Gallica Burbonicas dum gens everteret aedes, Festetits aedificat, has tibi, musa, comes. Haec dum pestiferis erroribus obruit obbam, hic coelo misso lumine pellit eos. Impio dum sanctis praeconibus obserat aedem, hic pius accensa lampade ducit eo. Illa Dei sacras templorum destruit aras, sumtibus hic largis aedificabit eas. Illic dum teneros juvenes Mars ducit ad hostes, hicce Minerva suum et agmen acervat, alit. Hinc igitur multum jam jam grassata caligo, vade, sed ad pueros, docta Minerva, veni! 207

Next

/
Oldalképek
Tartalom