Hudi József (szerk.): Dunántúli egyházleírások a XVIII. századból - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 5. (Pápa, 2002)
Veszprémi egyházmegye
502 Veszprémi egyházmegye 30. anni 1715. fine complanationis et immutationis gravaminum nostrorum ordinata, cum fundamenta nostra vidisset, nos in usu et possessorio velut justo et legali reliquit certo inditio, nos nec postea ullo sub titulo aut praetextu infestari aut turbari debere. Deinde etiam, si oratoria nostra ante receptam in regno religionem nostram Romano Catholica fuisse certo ostendi quiret, inde tamen induci neutiquam posset eadem nobis adimenda esse. Posito enim hoc principio omnia talia templa reddi Romano Catholicis deberent, quod summam in regno tam consternationem, quam confusionem induceret, eaque, quae jam dudum amnestita sunt, in novum motum et fermentationem adduceret, quieti publicae, ordinique semel inducto perniciosam. Quod autem reversales per antecessores nostros praetensive datas et per dominium terrestrale contra nos firmissimi argumenti loco adductas concernit, illas falsa esse et fictitias confidenter diceremus, nisi nos respectus et veneratio, quibus erga illud etiam sic impetiti et tractati continuo ducimur, prohiberent. Nihil enim unquam quidquam de iis innotuit, nec occasione Pestiensis Commissionis in lucem prodiit, cum tamen si quae aliquando intervenissent (quemadmodum talia scripta per naturam cum consensu, adeoque etiam scitu omnium emanare solent), tam diu ignotae omnibus nobis manere non potuissent, sed nec id facere possumus. I2 Eas anno 1700. eo tempore datas asseri, posteaquam parochi Catholici per male contentos pulsi fuissent, quod cum ratione temporum plane pugnat. Anno enim 1700. male contentorum nec fama exstitit, nullo- minus quemquam turbare potuerunt, sed ad partes nostras non nisi ad annum 1703. penetrarunt. 22 Eaedem Latino sermone conceptae esse dicuntur, quod ipsum etiam argumento est, earundem antecessores nostros homines quippe simplices, et linguae Latinae ignaros, auctores esse non potuisse. 32 Subscribentes illos praetenduntur fuisse: quidam Stephanus Nagy, quem non judicem, prout praefertur, sed hominem juvenem, uxoris suae desertorem, et - ut vocant - agilem fuisse constat. Michael Illyés, qui ante datarum praetensarum reversabunt accepto a Tureis in capite gladii ictu in vivis esse certo desiit. Georgius Morocz, qui temporibus illis puerilem egit aetatem, et Joannes Ambrus, qui eodem plane tempore bubulcus possessionis fuit. Quos omnes reversales dare potuisse partim impossibile fuit, mortui enim nullum cum viventibus commertium intercedere potest, partim verisimilitudine caret. Quis enim crederet, tam gravem Spartam homini nato puero vel bubulco per antecessores nostros delatam fuisse, quos suos habuisse pro sua conditione longe illis aptiores homines, licet extra omne dubium positum non esset, ad minimum plus quam probabile foret. Sed etiam, si revera nullis haec res