Hudi József (szerk.): Dunántúli egyházleírások a XVIII. századból - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 5. (Pápa, 2002)

Veszprémi egyházmegye

Veszprémi egyházmegye 499 Consilio Locumtenentiali submisso responso, quam163 etiam instantia Latina ex superabundanti ad Consilium Locumtenentiale directa ita solide et cum fundamento respondimus, ut eo responso, ubi in conspectum Maiestatis Vestrae Sacratissimae penetraret, coram augusto quoque justitiae et aequitatis eiusdem tribunali totalem nostri absolutionem obtenturos certo speravimus. Accidit tamen praeter omnem spem nostrum, ut instar164 165 benignae abso­lutionis hoc, quod hic sub A. humilime adnectimus, acceperimus Consilii Locumtenentialis intimatum eo directum, ut nos ad resignanda bona et placidiori modalitate oratoria nostra comitatus saepefatus ex ibidem recen­sitis rationibus disponeret. Quoad166 Consilii Locumtenentialis intimatum, cum ab eodem absque scitu Maiestatis Vestrae Sacratissimae emanatum166 esse suspicati fuissemus, insuper vero etiam rationum per nos tum in responso ad comitatum dato, tum in instantia ad Consilium Locumtenentiale directa deductarum ponderi et momentis benignitati item et justitiae amori Maiestatis Vestrae Sacratissimae confidissemus, oratorium nostrum non resignavimus, sed sumto ad Maiestatem Vestram Sacratissimam humilimo recursu ultroquoque benignam in eiusdem possessorio nostro manutentionem imploraverimus demisse. Cuius humili mi recursus nostri effectus benignum Maiestatis Vestrae Sacratissimae mandatum anno 1754. emanatum et 6- mensis Junii medio Consilii Locumtenentialis comitatui quoque nostro intimatum, et hic sub B. humilime acclusum erat, id imprimis praecipiens, ut antequam quoad orato­rium nostrum adimendum eadem Maiestas Vestra Sacratissima imperciatur resolutionem, comitatus, an et quot familiae Romano Catholicae inter nos inveniantur? investigare, eandemque investigationem Consilio Locumte­nentiali submittere teneatur. Et hi quoque huius tenore nos in eo confirmant, ut sub A. adductum Consilii Locumtenentialis intimatum tale nobis videatur, quod absque Maiestatis Vestrae Sacratissimae scitu emanatum sit167. In eodem enim tale quid jam anticipato praeceptum fuit, quod ne in proxima quoque sub B. advoluta benigna resolutione, pro sua in gratiam potius et clementiam, quam severitatem propensione regio materna ordinare voluit Maiestas Vestra Sacratissima. In obsequium ergo benignae sub B. demisse adnexae ordinationis peracta quidem est apud nos conscriptio Romano Catholicorum, sed non168 solum 163 A szövegben hibásan: qua. 164 A szövegből hiányzik. 165 A szövegben hibásan: quod. 166 A szövegben hibásan: ematum. 167 A szövegben nyelvtanilag helytelenül emanarit. 168 A szövegből hiányzik, azonban értelemszerűen szükséges.

Next

/
Oldalképek
Tartalom