Hudi József (szerk.): Dunántúli egyházleírások a XVIII. századból - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 5. (Pápa, 2002)

Veszprémi egyházmegye

452 Veszprémi egyházmegye nostrae per 19 annos, donec nempe recens benigne nobis indulta libertatis religionis et conscientiarum memoria duravit, inperturbate retinuimus. Antiquata vero paullulum benignae huius concessionis memoria, mox unus ex judlium comitatus vel tenue illud exercitium nostrum pulso ludi magistro nostro turbavit, nosque ad statum, in quo12 a 16 annis merito gemimus, tristissimum redegit. Praeseferebat ille quidem se hoc non motu proprio, sed benignum penes mandatum regium fecisse, eius tamen ausus semper nobis privatus tantum et proprius visus est, et hodie, dum videtur, persuadere in nobis nullomodo possumus, ut quae nobis suppremo nomine regio data est, occasione evocationis nostrae de libertate religionis et conscientiarum certo nobis admittenda affidatio sancta ubique gentium et inviolabilis esse solita (cui etiam nos fidentes sedes nostras, exertitiaque libera destruimus) eodem regio iterum nomine paucos post annos revo­caretur, religionisque nostrae ac conscientiarum libertas coram toto orbe tam solenniter appromissa et indulta simpliciter tolleretur et cassaretur. Qua in re facta tam jurium benigne nobis concessorum, quam sacrosancti Caesareo Regii verbi et affidationis laesio, ut decet13, vindicetur, suaque tam jurium13 nostrorum14 15, quam benignae affidationis regiae vis et vigor constet, Maiestatem Vestram Sacratissimam supplices oramus pro sua in quosvis fideles subditos suos gratia, ut13 in benigna semel iisdem suppremo nomine regio facta affidatione conservanda pietate nobis denuo vel ludi magistrum, ut antea habuimus, vel, quod nobis longe maioris gratiae et clementiae praeberet argumentum, ministrum reintroducendi facultatem benigne concedere, sicque nos praeterea jam in tantum auctos et multiplicatos, ut tam uni, quam alteri intertenendo sufficiamus, consolari dignetur. Pro qua gratia et clementia Caesareo Regia homagiali cum devotione et obsequio emorimur.. Maiestatis Vestrae Sacratissimae humilimi, perpetuoque fideles subditi possessionis Zánka Legszentségesebb, stb. A dicső emlékezetű VI. Károly császár és magyar király, Szentséges Felségtek igen hiányzó apja az 1728. esztendőben a Német-Római Birodalomban kegyesen kihirdettetett egy pátenst, mely által telepeseket hív Magyarország elpusztásodott részeinek benépesítésére, továbbá ezután minden ottlakás céljából Magyarországra települni készülő személy részére az ő legfelségesebb nevében ugyanakkor eme 1 A szó után hibásan még egyszer: in. 13 A szövegben hibásan: denuo. 14 A szövegben hibásan: juribus nostris. 15 A szövegben hibásan: el.

Next

/
Oldalképek
Tartalom