Acta Papensia 2015. - A Pápai Református Gyűjtemények Közleményei 15. évfolyam (Pápa, 2015)

2015 / 1-2. szám - Forrásközlés - Köblös József: Exmisszió, ordináció, konszekráció. A lelkészi hivatal elnyerésének lépései a Dunántúli Református Egyházkerületben a XVII-XVIII. században

Forrásközlés Acta PapensiaXV (2015) 1-2. dominos ministros, locus vero, nisi quid impediat, debet esse ecclesia, cui ordinandus praeficitur. 5. Tandem praesente seniore cum suis assessoribus facto potioribus- que ecclesiae in templo congregatis invocato primum nomine Divino examinandus ordinandus erit. 6. Finito examine, si examinatus dignus judicabitur ad capessendum munus sancti ministerii, dominus senior haec habebit dicenda et agenda:- Interrogabit auditores: utrum placeat istis pro futuro verbi Divini ministro hic dominus NN? An eius eruditione erunt contenti? Pariter et conversatione?- 2do ordinandum de his interrogabit: a. An unice gloriae Dei promovendae zelo et ecclesiae Dei aedificandae studio se offerat ad sanctum ministerium capessendum? b. An habeat plenam intentionem verbum Dei, eique annexa sacramenta, aliosque ritus ecclesiasticos nonnisi secundum Helveticam confessionem tradere et admi­nistrare in eaque usque ad terminum vitae permanere? c. Utrum velit se sua sponte obligare ad omnem obedien- tiam in Domino suis praepositis et canonibus ecclesias­ticis praestandam, vitamque suam et conversationem secundum canones ecclesiasticos cum omni honestate ducere? d. An habeat librum agendorum, Bibliarum et canonum ecclesiasticorum, quae si habeat, producat unacum Hel­vetica confessione. 7. Si itaque his annuerit, dominus senior Sacris Bibliis, Helvetica confessione et canonibus ecclesiasticis in manus ordinandi traditis jubeat genua flectere et secundum formulam juramenti in canoni­bus expressum Hungarico idiomate eum adiurare. » 95 «

Next

/
Oldalképek
Tartalom