Acta Papensia 2015. - A Pápai Református Gyűjtemények Közleményei 15. évfolyam (Pápa, 2015)

2015 / 1-2. szám - Forrásközlés - Köblös József: Exmisszió, ordináció, konszekráció. A lelkészi hivatal elnyerésének lépései a Dunántúli Református Egyházkerületben a XVII-XVIII. században

Forrásközlés Acta Papensia XV (2015) 1-2. 17. Szeremlyéni János papi diplomája Pápa, 1630. június 10. OMNIBUS ET SINGULIS JESU CHRISTI FIDELIBUS in unitate fidei per charitatis vinculum nobis coniunctis praesentium notitiam habituris gratia et pax a Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo! D ulcissimus noster Salvator ex antro sepulchri redivivus nihil prius in votis habuit, quam ut mortales fructuum suae passionis et mortis participes faceret, dispersosque Dei filios per evangelii praedicationem in unum congregaret. Eo ipso ergo gloriosae suae resurrectionis die vivum se apostolis exhibens sacrum ministerium, in quo beneficia sua universa in unum quasi fasciculum colligendo reposuit, his eos verbis allocutus instituit: Sicut misit me Pater, ita et ego mitto vos. Insufflavit insuper in ipsos, accipite, inquiens, Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur, et quorum retinueritis, retenta sunt. Divinum hunc ordinem idem Salvator, quod Catholica in Ecclesia militante conservatum et continuatum velit, apostolus his videtur innuere: Alios dedit pastores et doctores ad consummationem Sanctorum, in opus ministerii, in aedifi­cationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Quod autem apostoli ministros ordinandi potestatem et authori- tatem habuerint, eam exercuerint, quodque in ipsa ordinatione non rasura, non unctura, ludicrisque aliis caeremoniis, quas degeneris posteritatis superstitio adinvenit, sed simplici manuum cum jeiunio et precibus impositionis ritu usi fixerint, ipsorum ex Actuum libro, gentiumque doctoris ad Timotheum et Titum epistolis palam eliquescit. Quae quidem potestas et authoritas a Christo Domino apostolis collata non est unacum ipsis mundo ablata, verum etiam num manet. Sed forte quaerat quis: Ubinam ea manserit, sitque quaerenda? Respondemus: in Ecclesiarum apostolicarum archivo. Et quaenam, dices, hodie Apostolicae Ecclesiae? Audi celebre illud Tertulliani dictum: Ecclesiae, quae licet nullum ex aposto­lis vel apostolicis authorem suum proferant, ut multo posteriores, quae » 87 «

Next

/
Oldalképek
Tartalom