Acta Papensia 2015. - A Pápai Református Gyűjtemények Közleményei 15. évfolyam (Pápa, 2015)
2015 / 1-2. szám - Kisebb közlemények - Mezei Zsolt: Egy kötet Kalmár György könyvtárából
Kisebb közlemények Acta PapensiaXV (2015) 1-2. Hymnus Georßii Kalmár de felici suo atque comitum suorum aduentu Constantinopolin: 2 Febr. 1755. Quis mihi cum fra[n]gore sonus peruenit ad aures? Sentis: adhuc tremulus uerberat aer eas. Quis sonus! Eccho refert: praefigsum [sic!] est thema canendi. Musa mea euigila! Nunc, age, tange lyram. Quam bonus est et erit totius Conditor orbis! Quae pietatis item sunt documenta suae! Illa an ego solus narrare queo? Nequit illa, quidquid habet fines, commemorare satis. Amplius adfirmo: series aeterna dierum haud par clementem concelebrare DEVM. Sumo tamen, sicut ratio fert temporis huius, unum argumentum, iussus ab officio. О PATER, incolumes ad eam, quam Bosphorus urbem adfluit, addux[i]sti me sociosque uiae: An fuit in nobis aliquid? Nil, nil quod amorem tam tenerum poterat commeruisse PATRIS. Quin si serpentem, lapides, pro pane dedisses, conscia mens dictat, proemia iusta forent. At Pietas, mellis dulcedine suauior omni, Iustitiae lancem pondere perculerat. О Bonitas, TIBI eas grates, quas quimus, habemus. Sit TIBI, sit Soli, gloria laus et honor. Porro TWM Nomen uenerando, quaesimus omnes! ut TVA cura TVOS protegat ulterius! Tum petimus: Sancto, quod coelis Filius olim miserat, ut ducas Flamine! Fiat ita! »116 «