Acta Papensia 2012 - A Pápai Református Gyűjtemények Közleményei 12. évfolyam (Pápa, 2012)

Jubileum - Köblös József: Egy évforduló margójára. 400 éves a Dunántúli Református Egyházkerület

JUBILEUM 1612-2012 Acta Papensia XII (2012) 1-4. vagantur campo, obvia quaeque conculcantes et socios sacri laboris14 calcibus petentes, quam denique gravis quorundam afflictio humeros premat, ubi una fuerimus Deo favente constituti, intelligetis. Ut igitur succrescentibus malis occurramus, et falce verbi divini loliorum segetem Domini suffocantium radices resecemus, et alveum e fontibus Salvatoris ad nos defluentis fluminis noxiis malarum radicum, truncorum cadaverum et humanae praesumptionis arenarum impedimentis liberemus, Deo cooperante conveniendum esse statuimus in oppidum Köveskut ad 11. diem Novembris Sancti Martini memoriam celebrem. Hanc ob rem vos, in Domino fratres charissimi, oramus et obtestamur per Deum, ut in praescripto loco et tempore praefixo negotiis et occupationibus, quae aliquam excusationis speciem circumferre videntur, sive ea privata sint, sive publica, sed levioris momenti fideliter et studiose neglectis adesse studeatis. Rectores quoque scholarium et ordinandi, qui ex licentia superiorum hactenus in annunciatione evangelii ecclesiae operam navarunt, cum suis civibus a communitate auditorum ad hoc specialiter delectis et missis, quorum testimonio domini ordinandi suam vocationem, vitae innocentiam ac in praedicatione evangelii solertiam comprobent, adveniant. Praeterea, ut domini ordinandi (quamvis in omnibus fidei articulis instructos eos esse oporteat) habeant certas theses, ad quas tum examinato­res, tum ipsi examinandi colliment, et ii, qui donum a Deo ad propugnatio­nem veritatis acceperunt, seipsos quaerendo et respondendo exerceant et simpliciores erudiant, theses de persona Christi, in quo omnis salus nostra sita est, subiiciendas esse duximus, quibus acceptis et perlectis quilibet vestrum ita se praeparet per interrogationem bonae conscientiae, ut et quaerentibus sufficienter respondere, et a respondentibus pie et cum aedificatione quaerere possit et valeat. Solam enim Maiestatis Divinae gloriam et ecclesiae Christi aedificationem quaerimus KevoXoyiav kcu KevoSo^iav suis avaris relinquentes. Gratia Domini nostri Jesu Christi sit vobiscum! Arnen. Datum Szalonokii, 10. die mensis Octobris anno 1612. 14 Még egyszer, áthúzva laboris. 8 <6*

Next

/
Oldalképek
Tartalom