Acta Papensia 2010 - A Pápai Református Gyűjtemények Közleményei 10. évfolyam (Pápa, 2010)

2010 / 3-4. szám - Műhely - Köblös József: „Tiszteletes tudós, kegyességgel ’s böltsességgel tündöklő Áronok…" A pápai Torkos család története és szerepe a dunántúli reformátusság életében

MŰHELY Acta Papensia X (2010) 3-4. purgi, Flandriáé, Tyrolis, Barchinonae, Ferretis, Kyburgi, Goritiae, Rossilionis et Cervaniae, landgravius Alsatiae, marchio Oristani et comes Gocceani, dominus marchiae Sclavonicae, Portus Naonis, Biscaiae, Molini, Salinarum, Trypolis et Mechliniae, etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit, universis, quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humillimam supplicationem Nostrae propterea factam Maiestati, tűm verő attentis et consideratis fidelitate, fidelibusque servitiis fidelis nostri egregii JACOBI TORKOS, comitatus Wespremiensis perceptoris, quae idem pro locorum et temporum varietate, atque occasionum exigentia253 Sacrae primum praefati regni nostri Hungáriáé Coronae, gloriosis item praedecessoribus nostris, augustaeque domui ac jam Maiestati quoque Nostrae fideliter at constanter exhibuit et impendit, ac imposterum quoque pari fidelitatis et constantiae fervore se exhibiturum et impensurum pollice- tur, cum igitur ob id, tum verő ex gratia et munificentia nostra regia, qua quosque de nobis, augustaque domo nostra et republica Christiana bene- meritos, virtutisque colendae studiosos antecessorum nostrorum divorum condam Hungáriáé regum exemplo prosequi, eisque certa virtutum suarum monumenta, quae ad maiora quaeque praestanda eos incitare possent, decernere consuevimus, eundem itaque JACOBUM TORKOS (qui genitorem alias etiam suum Jacobum pariter condam Torkos vera et indubitata nobilitari praerogativa gavisum fuisse, fidedignis comitatus Comaromiensis literis testamentalibus superinde emanatis et coram Maiestate Nostra humillime productis sufficienter comprobasset, prouti etiam literas nobilitares pro- genitores suos habuisse, verum easdem per iniuriam temporum et bellorum vicissitudines deperditas esse assereret), ac per eum Elisabetham Cse conthoralem, nec non Stephanum, Jacobum, Joannem et Josephum filios ac Susannam et Rebeccam fdias eiusdem de regiae potestatis nostrae plenitudine et gratia speciali cum renovatione prioris nobilitatis denuo in coetum et numerum verorum, antiquorum et indubitatorum praefati regni nostri Hun­gáriáé et partium ei annexarum nobilium duximus annumerandum, coop- tandosque et adscribendos, annuentes et ex certa nostra scientia, animoque deliberato concedentes, ut ipsi imposterum quoque futuris et perpetuis semper temporibus omnibus illis gratiis, honoribus, indultis, privilegiis, liber- tatibus, juribus, praerogativis et immunitatibus, quibus coeteri veri, antiqui et 253 hibásan exigentiae 269 ^

Next

/
Oldalképek
Tartalom