Acta Papensia 2010 - A Pápai Református Gyűjtemények Közleményei 10. évfolyam (Pápa, 2010)

2010 / 3-4. szám - Műhely - Köblös József: „Tiszteletes tudós, kegyességgel ’s böltsességgel tündöklő Áronok…" A pápai Torkos család története és szerepe a dunántúli reformátusság életében

MŰHELY Acta Papensia X (2010) 3-4. it ick Függelék 1. Bécs, 1629. január 17. II. Ferdinánd magyar király a komáromi illetőségű Torkos Máté őrparancsnokot a nemesek közé emeli Exemptio unius domus in oppido Comarom existentis pro Matthaeo Torkos vigiliarum Comaroniensium praefecto N os Ferdinandus, etc. memoriae commendamus etc., quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humillimam supplicationem Nostrae propterea factam Maiestati, tűm verő benigne attentis et consideratis fidelitate et fidelibus servitiis fidelis nostri egregii Matthaei Torkos vigiliarum seu excubiarum nostrorum Comaroniensium praefecti, quae ipse Sacrae primum regni nostri Hungáriáé Coronae, et deinde Maiestati Nostrae pro locorum et temporum varietate ac occasionum exigentia, potissi- mum autem in superiorum annorum motibus et intestinis seditionibus non solum plurima damna penes fidelitatem nobis constanter observatam patien- do, séd et propriae personae periclitationem ac captivitatem quoque sustinen- do fideliter exhibuit et impendit, ac imposterum quoque summa fidelitate ac debiti obsequii studio sese exhibere et impendere velle pollicetur, proinde ex singulari dementia et liberalitate nostra, qua militares viros, deque Nostra Maiestate et patria sua benemeritos amplecti, eisque justa et condigna praemia decernere consuevimus, totalem et integram eiusdem Matthaei Torkos domum civilem in oppido nostro Comaroniensi ad arcem nostram Co- maroniensem pertinente sitam, inque comitatu similiter Comaroniensi exis­tentem habitam simulcum horto eidem domui adhaerente per eundem Matthaeum Torkos partim propria pecunia emptam et comparatam, partim verő optimo jure uxorio ipsum concernentem (quaequidem domus alias Dionisii quondam Perczel, soceri nimirum ipsius Matthaei Torkos praefuisse perhibetur) simulcum cunctis eiusdem domus et horti utilitatibus et pertinentiis quibuslibet quovis nominis vocabulo vocitatis ab omni censuum, 264 <€*

Next

/
Oldalképek
Tartalom