Acta Papensia 2003 - A Pápai Református Gyűjtemények Közleményei 3. évfolyam (Pápa, 2003)

3-4. szám - Forrásközlés - Köblös József: A pápai reformátusok küzdelmei a szabad vallásgyakorlatért a XVIII. század elején

Forrásközlés iterato humillime supplicare jubet, quemadmodum primo per publicas benignas patentes146 contraversiarum in negotio religionis quocunque modo vigentium accomodationem a commissione diaetaliter per Maiestatem Vestram benigne dependere, interea vero omnia in eo, quo ante et usque proxime sopitos motus praefuissent, statu relinquenda aut reponenda venire clementissime resolvere, ac ex fundamento hoc in anno 1713. eum in finem, ut ante eventum eiusdem commissionis in libero religionis nostrae exercitio nullo modo turbemur et impediamur, benignissimum speciale decretum elargiri, demum vero eundem commissionalem processum per denomina­tionem commissariorum publica lege novissimo quippe articulo 30. confir­mare et ratificare, taliterque liberi religionis nostrae exercitii tranquilitatem invicto sacrosancti verbi regii praesidio contra indirectas et illegales turbationes praemunire Maiestas Vestra Sacratissima dignata fuisset, qua­tenus nunc quoque nos juxta hasce clementissimas priores toto Christiano orbe collaudatas resolutiones clementissime manutenere et protegere, nobisque post triginta quinque jam hebdomadarum efluxum, humilli- marumque precum nostrarum coram Maiestate Vestra Sacratissima sexta ante hac septimana factam relationem sub amarulentorum cordium nost­rorum suspiriis consolatoriam ultimam resolutionem tanquam a cle- mentissimo Divinae in terris justitiae, gratiarumque supremo locumtenente avide operientibus, atque sub tanto spei tempore nondum concidentibus benignissime dignaretur impertiri. Quam Deo omnino acceptam, coramque orbe Christiano aeviterne gloriosam Maiestatis Vestrae miserationem dum de genuum, animorumque nostrorum pro longaevo Maiestatis Vestrae cum omni incolumitate et gloriosissimis contra quosvis hostes triumphis imperio, augustissimae denique domus suae sempiterne147 incrementosa propagine jugiter Deum exorantium flexionibus praestolamur, perseveramus Sacratissimae Caesareae, Regiaeque Maiestatis Vestrae humillimi, perpetuoque fideles subditi: nobiles et incolae oppidorum Papa et Leva Helveticae, ac Batth Augustanae confessioni addicti MAGYAR FORDÍTÁS Legszentségesebb Császári és Királyi Felséges Urunk, eredendően legkegyelmesebb urunk! Minthogy Szentséges Felségtek először egy kegyes országos [hatáskörű] rendelet révén a vallás ügyében bármilyen módon létrejött ellentétek elrendezését kegyesen az 146 A szövegben hibásan potentes. 147 A szövegben hibásan sempiternae. 270 Acta Papensia III (2003) 3-4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom