Acta Papensia 2001 - A Pápai Református Gyűjtemények Közleményei 1. évfolyam (Pápa, 2001)

1-2. szám - Forrásközlés - Köblös József: A pápai reformátusok küzdelmei a szabad vallásgyakorlatért a XVIII. század elején

Forrásközlés dominales praetendere, sed aliter se res habet. Notorium enim est in eodem oppido varios dari fundos inscriptitios, liberos, impignoratos, collatos, perennaliter concambiatos et irredemptibiliter venditos, eosque adhuc ante captam per illustrissimam familiam comitum Eszterhásy possessionem in oppido Papa in alios translatos, quin etiam curiales seu nobilitares, in quibus nullum penitus jus, nullaque juris et dominii proprietas dominis comitibus superest, cuiusmodi fundos juris sui dominalis, vel etiam in fundo suo dominali esse, respective domini comites asserere neutiquam possunt. Ad 9num Est Papa indubie locus articularis, et quidem adeo articularis, ut magis articularis in regno reperiri vix possit. Quadruplici utpote nomine et titulo articularis 25. et 26. anni 1681. in hoc passu authorisatus196, et quidem in articulo 26. paragrapho Templa demum, in quorum actuali possessione de facto sunt Augustanae et Helveticae confessionis hominibus relinquuntur, quod ad omnes regni totius incolas dictae confessionis refertur; item paragrapho In aliis vero comitatibus, utpote Szaladiensi, Veszprimiensi. etc. , quod de omnibus, qui in gremio comitatus Veszprimiensis specialiter anno 1681. in actuali usu et possessione templorum seu oratoriorum fuerunt, intelligitur. Porro paragrapho Praeterea in confiniis regni in Tihany, Vásony, Papa, quod specialissime ad oppidum Papa, qua etiam confinium attune spectat, et exercitium religionis in omnibus his tribus paragraphis liberum declarat, imo corroborat. Ac pro quarto in articulo etiam proxime praecedente 25. eiusdem anni 1681. idem exercitium religionis Omnibus et ubique per regnum, ergo naturali, rectoque sensu etiam Papensibus liberum expresse indigitatur, unde ministri, rectorque nostri non tantum ad alia praetensa articularia (quanquam omnia et singula comitatus Veszprimiensis loca, ubi usus et possessio templorum anno 1681. supererat, pro articularibus habentur) remitti non possunt, sed etiam si alibi contra spem quiete manere non possent, tamen hic juris titulo, nomine articulari securitate frui deberent. Sed haec omnia eo tantum scopo attingimus, ut clare demonstremus modum procedendi, quem domini comites contra nos instituere coeperunt, esse omni legali fundamento destitutum, et jure tam Hungarico, quam communi vetitum, hinc de jure annullandum, prouti et rationes informationi suae substratas esse irrelevantes, invalidas et nullas, ideo ipsos ad praescriptam juris viam, commissionem quippe articularem, exemplo etiam recentissimorum rescriptorum ab augusta aula emanatorum remittendos et relegandos praevia nostri in integrum restitutione.Nam si leges ideo conduntur, ut serventur, uti firmiter tenemus, omnino articulus 30mus servari debet, profecto regnicolis liberum religionis exercitium juxta articulos 25. et 26. anni 1681. et 21. anni 1687. in dicto 30mo articulo 1715. renovatum et confirmatum, salvum et integrum manere debet. Nec quicquam superest dominis comitibus, quod praetendant, nisi quod iidem articuli Sopronienses essent vel ineffectuati, vel violati, tertium enim non datur. Utrumcunque autem sive violationem nimirum, sive non effectuationem eorundem articulorum Sopro­196 A hibásan: authoritatus. 90 ActaPapensiaI. (2001) 1-2,

Next

/
Oldalképek
Tartalom