Acta Papensia 2001 - A Pápai Református Gyűjtemények Közleményei 1. évfolyam (Pápa, 2001)

1-2. szám - Forrásközlés - Köblös József: A pápai reformátusok küzdelmei a szabad vallásgyakorlatért a XVIII. század elején

Forrásközlés Templa demum, in quorum actuali possessione de facto sunt, una cum parochiis et scholis iisdem relinquuntur, limpide cernitur oppido Papa, qua etiam oppido, videlicet loco in regno Hungáriáé ac specialiter in comitatu Veszprimiensi situato, et in actuali eotum possessione templi seu oratorii, scholae et parochiae suorum existenti, liberum religionis exercitium, templum cum scholis181 et181 parochia181 concessa fuisse. Informatio illustrissimorum182 dominorum182 comitum Josephi et Francisci Eszterhasy fratrum Cum autem tenore articuli 30mi eiusdem novissimae Diaetae Posoniensis vigor interea emanatarum patentium cessasset, ipseque praecitatus articulus Augustanae et Helveticae confessionis hominibus respectu religionis ipsorum exercitii ad priores dumtaxat 1681. et 1687. annorum diaetales articulos confirmative semet conferret183, ac circa eorundem genuinum sensum subsecutas regias explanationes ac184 resolutiones observandas innueret. In comperto vero esset, ac ex ipso articulo 26. Diaetae Soproniensis evidenter constaret, in suprafato oppido Papa non aliter, quam in actuali eotum confinio exercitium religionis admissum fuisse.185 Limpida186 contrarii remonstratio et informatio nobilium coeterorum inco­larum oppidi Papa Helveticae confessioni addictorum Ad S'™ Utrum vigor praeemanatorum patentium regiarum benignissimarum per articulum 30mum novissimae Diaetae cessaverit, vel non ?, nos hic in quaestionem non sumimus, sed prout jam iterato declaravimus, articulis 25. et 26. anni 1681. etiam in novissima Diaeta Posoniensi diaetaliter renovatis et confirmatis innitimur, qui religionis exercitium Omnibus et ubique per regnum liberum permittunt, ac respective in templorum usu ac possessione omnes, qui anno 1681. in actuali fuerunt, stabiliunt. Qua possessione et libertate sub gloriosissimo regimine Suae Majestatis Sacratissimae jam nunc privari Papensis. quibus tunc illa templi seu ora­torii, parochiaeque et scholae possessio tot cumulatis nominibus, ex superabundant! pro fidelibus eorum servitiis et merito concessa fuit, deplorandum sane esset. Ad 6mm Quod articulus 26. Diaetae Soproniensis non directe seu principaliter tractet de liber­tate exercitii religionis, sed de templorum aedificatione, palpabit quisquis, eum accurate legerit. Articulus autem 25. eiusdem Diaetae directe et specialiter super re­ligionis exercitio Omnibus et ubique per regnum permisso187 conditus Papae, nec qua oppidi, nec qua confinii, prouti nec ullius alius loci ullam certissimam mentionem facit. 181 B parochia et scholis. 182 B dominorum illustrissimorum. 183 A 2. sz. dokumentumban: referret. B et. 185 Itt tévedésből kimaradt a szövegrészek kiemelése, és a lap szélén feltüntetett 5. és 6. számok. 186 Innen a B kézirat szakadozott és hiányos, ezért a szövegközlés javarészt csak az A kéziraton alapul. 187 B hibásan promisso. 88 Acta Papensia I. (2001) 1-2.

Next

/
Oldalképek
Tartalom