Acta Papensia 2001 - A Pápai Református Gyűjtemények Közleményei 1. évfolyam (Pápa, 2001)
3-4. szám - Forrásközlés - Köblös József: A pápai reformátusok küzdelmei a szabad vallásgyakorlatért a XVIII. század elején
Forrásközlés essemus, quod et turrim, et campanam primo sub motibus novissime sopitis erexissemus, adeo, quod nos in religionis nostrae exercitio firmius stabilivissemus, quodve jus et jurisdictionem dominalem impugnaremus, et de pluribus adhuc apud excelsam hanc cancellariam insimulamur et arguimur. Quia vero esto in praedeclarata de eo explicite et directe, quod praelibato inclyto comitatui Veszpremiensi ab excelsa hac cancellaria commissum est, et quo super idem comitatus hanc excelsam cancellariam informari debuisset, nil quidquam contineatur, notorium tamen esse tocies fatos dominos comites totum oppidum hocce Papa absoluto jure dominali haud quaquam possidere, neque fundos illos, in quibus oratorium et scholae nostrae jam dudum Stephani quippe quondam Törők de Enyéng domini tempore, longe quippe ante inclytae familiae Eszterházyanae dominium et possessionem respective attacti oppidi Papa fundationaliter erectae sunt, praetensae talismodi absolutae jurisdictioni dominali eorundem dominorum comitum subiacere, quod vero nos in religionis nostrae exercitio non primo subantelatis motibus, verum longe adhuc seculum hic, Papae nosmet stabilissemus, hoc ipsi in praeexhibitis prioribus supplicibus libellis nostris satis abunde remonstratum et comprobatum est, ac excelsaeque huic cancellariae etiam num aliunde constare non ambigimus. Nec proinde dominis terrestribus titulo et praetextu praetensi juris patronatus conscienciis etiam rusticorum et subditorum suorum praedominandi integrum ac liberum esset, benigno etenim divi quendam Ferdinandi tertii Romanorum imperatoris ac Hungáriáé regis diplomate per universos status et ordines regni contradictionibus dominorum cleri et aliorum quorumvis secularium Catholicorum non obstantibus, verum iisdem imperpetuum nullum vigorem habentibus acceptato, approbato et confirmato, ac in articulo quinto anni 1647. contento per expressum cautum esset, ne quisquam in libero religionis suae exercitio a quoquam quovis modi aut quovis sub praetextu turbetur ac impediatur, neque etiam rustici, sive sint confiniarii, sive oppidiani, sive villani, in quorumcunque dominorum terrestrium et fisci bonis propter bonum pacis et tranquillitatem regni Sua Maiestate Regia vel eiusdem ministris aut dominis eorum terrestribus in sua confessione, liberoque religionis suo exercitio et usu quovis modo, aut quovis sub praetextu turbentur aut impediantur. Sed et nota eminentissimi et serenissimi cardinalis ducis de Saxonia, regni huius Hungáriáé primatis benigna explanatio et declaratio ad supplicandorum166 trans Danubianorum Augustanae et Helveticae confessioni addictorum instantiam Timaviae in curia suae serenissimae eminentiae archiepiscopali die 22. mensis junii anno 1714. extradata per expressum innueret et indigitaret, ut in suplementum clementissimi Caesareo-regii decreti in negotio religionis attune novissime emanati, omnia167 in negotio exercitii168 religionis in totum eum statum, in quo ante et usque initium attactorum tumultuum fuerunt, reponantur, neque Catholicos tam clerum, quam seculares, neque Augustanae et Helveticae confessioni addictos regnicolas quoscumque, quantum ad religionis exercitium contra hunc genuinum altefati 166 A szövegben helytelenül: supticandum. 167 A szövegben helytelenül: omni. 165 A szövegben helytelenül: exercitio. 246 Acta Papensia I (2001) 3-4.