Acta Papensia 2001 - A Pápai Református Gyűjtemények Közleményei 1. évfolyam (Pápa, 2001)

3-4. szám - Forrásközlés - Köblös József: A pápai reformátusok küzdelmei a szabad vallásgyakorlatért a XVIII. század elején

Forrásközlés praevie declaratam publici exercitii nostri diuturnitatem, adeoque ipsam legalem praescriptionem in se involventem, et per consequens legitimam juris soliditatem remonstrasse. Et anne citra laesionem praerogativae nobilitaris non citati, non exauditi, et tamen executi, nostro diuturno exercitio exisse debeamus? Et antequam in integrum restituamur, suoque ordine et foro competenti contra nos procedatur, ad similem praetensam jurium et privilegiorum nostrorum hoc foro reproductionem nos immittere possumus, alto et sapienti excelsae Cancellariae Regio Hungaricae Aulicae judicio submittimus, neque explanationes regiae contra nos nobiles tam severe militare viderentur. Cum itaque per hunc disordinatum processum in libertate et libero religionis exercitio tam enormiter laesi essemus, quaestionem autem in negotio religionis et praetensionem dominorum comitum contra nos motam, finalemque eius decisionem articulus 30. novissimae diaetae luculentissime, qua modalitate terminetur, sed et Suae Eminentiae annexa copiata gratiosa resolutio sub Littera A declararet107, hinc demisse Suae Maiestati ulterius quoque supplicamus, quatenus juxta tenorem priorum instantiarum nostrarum in libero religionis nostrae exercitio et fundi possessione clementissime manutenere dignabitur. Benignam expectantes resolutionem et manemus excelsae Cancellariae Regio Hungaricae Aulicae humillimi obsequentissimi servi: universi nobiles in privilegiato oppido Papa degentes, caeterique eiusdem incolae Helveticae confessioni addicti 0 Copia Cum Sacratissimae Suae Maiestatis novissime in negotio religionis emanatum clementissimum decretum clarissimis in terminis praecipiat, quatenus in negotio exercitii religionis totum eum in statum restituatur et ponatur, ac deinceps etiam taliter observetur, prout conformiter articulis Soproniensis et Posoniensis diaetarum ante et usque ad initium nuperorum tumultuum in usu fuit, eapropter hisce declaramus, neque Catholicos tam clerum, quam saeculares, neque Augustanae et Helveticae confessioni addictos regnicolas quoscunque, quantum ad religionis exercitium contra hunc genuinum altefati clementissimi decreti sensum se invicem debere aut posse perturbare, neque eorum ulli aliquid in contrarium huic clementissimo Sacratissimae Suae Maiestatis decreto licere attentare. Datum in residentia nostra archiepiscopali, Tyrnaviae, 22. junii, anno 1714. Cardinalis de Saxonia archiepiscopus Strigoniensis manu propria 107 B declarat. Acta Papensia I (2001) 3-4. 229

Next

/
Oldalképek
Tartalom