Mohács előtti oklevelek a Pest Megyei Levéltárban. Átiratok és regeszták - Pest Megye Múltjából 12. (Budapest, 2007)
Oklevélszövegek és regeszták - 24. Báthori István országbíró - 1436. március 10.
actionem in superioribus propalatam replicando subiunxisset in hunc modum: quod quia ipse una cum prefatis nobilibus de Stupnok super facto dictarum possessionum utrarumque Orcholch et aliarum per eosdem a prefato Ladislao patre suo reoptentarum in causa haberentur, ideo ipse aliquas litteras contra eandem dominam in facto earundem possessionum de iure exhibere non [.. .]netur, nam reoptentis a prefatis nobilibus dictis possessionibus utrisque Orcholch prefatas octo cum media curias mardurinales in eisdem possessionibus habitas eidem domine remitteret et resignaret prefatus quidem Ladislaus pater suus excepta dicta propria curia sua ac duabus et media curiis marundinalibus in dicta Zenthmarthon in se ipso pertinentes, plures habuisset et haberet portiones de quibus ipse pro premissa curia propria eiusdem Ladislai patris sui ut premittitur pro predictis sex curiis mardurinalibus pretacte domine Susanne statuta alias sex curias in eadem Zenthmarthon et suis pertinentiis in dictis sex curiis prefate domine Susanne in prefatis possessionibus utrisque Orcholch per dictum patrem suum amissis in omnibus utilitatibus et proventibus et redditibus equivalentes eidem domine Susanne usque reoptentionem earundem amissarum curiarum dare vellet et assignare, prefata etiam domina Susanna ultra prescriptas duas et mediam curias mardurinales in dicta Zenthmarthon sibi statutas, mediam curiam mardurinalem, videlicet sessiones Blasii filii Jacobi ac Thome dicti Harnyan ac quandam vineam Blasii filii Georgii iobagionis sui in territorio eiusdem possessionis Zenthmarthon existentem pro se ipsa potentialiter occupasset ac in dominio earundem haberetur et in eo se revisionis hominis regii per ipsum comitem Mathius ad id deputati committere presto esset et paratus. In cuius contrarium prefatus procurator dicte domine Susanne obiecisset sub hac forma, quod ipsa domina prefata mediam curiam dicti Georgii ac pretactam vineam iobagionis eiusdem in dicta Zenthmarthon habitam minimé occupasset, nee in dominio eiusdem existeret, sed idem Georgius quandam silvam eiusdem domine tempore dicte statutionis prefatarum curie proprie dicti Ladislai ac dictarum duarum cum media curiarum pro usu unius integre curie, in qua scilicet Georgius Sartor residisset eidem deputatam pro se ipso minus licité et indebite occupasset et in dominio eiusdem adtunc extitisset et eandem tarn in premissis, quam in pretacta acquisitione dicti Georgii in facto occupationis dictarum medie curie ac vinee contra eandem per eundem Georgium proposite similiter ad revisionem dicti hominis regii submisisset. Si autem prelibatus Georgius, uti predixisset, loco prefate curie proprie in dicta Zenthmarthon habite prefate domine pro dictis sex curiis mardurinalibus statute in eadem Zenthmarthon, ubi in proventibus et reditibus dictis sex curiis in dictis utrisque Orcholch habitis equales non haberent, sed in aliis possessionibus puta in Bresthowch et ad eandem pertinentibus aliis sex curias mardurinales populosas predictis sex curiis in dictis utrisque Orcholch per prefatum Ladislaum patrem ipsius Georgii amissis in omnibus utilitatibus, proventibus et redditibus equivalentes dare [et exolvere assume]ret. Ex tunc ipsa domina Susanna prefatam curiam propriam ipsius Ladislai cum omnibus utilitatibus, puta molendinatore, ortulano et inquilinis ad eandem spectantibus exceptis frugibus et bladis () per eandem in terris ad dictam curiam spectantibus pro tunc seminatis eidem Georgio remitteret, quibus sic habitis prefatoque Georgio sibi ac [... J domine eidem per ipsum comitem Mathius in premissis [iudicium] et iustitiam preberi postulanti, licet prefata curia propria antefati Ladislai patris dicti Georgii pro prefatis sex curiis mardurinalibus annotate domine Susanne in dictis utrisque Orcholch habitis eidem domine modo premisso statuta fuisset, tarnen quia prefatus Georgius pro eadem curia [...] sex curias mardurinales in [...] et Brestowch ac earundem pertinentiis prefatis aliis sex curiis mardurinalibus in dictis utrisque Orcholch per prefatum patrem suum amissis in omnibus utilitatibus, proventibus et redditibus consimiles et equivalentes ut premitteretur dare et assignare retulisset, ob hoc premissa curia propria dicti Ladfislai filii] Demetrii in dicta Zenthmarthon habita [cum prescriptis] molendinatore, ortulaneo, 32 inquilinis et aliis utilitatibus eidem Georgio restitui locoque eiusdem curie in prefatis possessionibus Zenthmarthon et Bresthowch ac earundem pertinentiis sex curie mardurinales populose pretactis aliis sex curiis mardurinalibus in dictis utrisque Orcholch amissis in omnibus [utilitatibus], proventibus et redditibus equivalentes eidem dfomine Su]sanne dare et assignare ac statui, dicte etiam occupationes premissarum medie curie ac vinee eiusdem Georgii necnon prelibate sylve pretacte domine Susanne modo premisso in alterutrum per easdem partes, ut dictum fuisset facte revideri et ad omnia premissa perficienda regius et vestri homines [...] transmitti debere prefato comiti [Mat]hius et regni nobilibus secum in iudicio existentibus visum fuisset. Pro eo vestram amicitiam idem comes Mathius litteratorie petivisset diligenter, quatenus vestros mitteretis homines pro testimoniis fidedignos, quibus presentibus homines regii infra declarandi octavo die festi beati Georgii martiris tunc venturi et aliis diebus ad id aptis et sufficientibus ad facies prescriptarum possessionum Zenthmarthon et Brestowch et earundem pertinentiarum nee non 32 Sor fölött beszúrva.