Mohács előtti oklevelek a Pest Megyei Levéltárban. Átiratok és regeszták - Pest Megye Múltjából 12. (Budapest, 2007)

Oklevélszövegek és regeszták - 19. Fehérvári keresztes konvent - 1414. május 10.

hominem pro testimonio fidedignum, quo presente homo noster memoratum Stephanum Parvum predicta litteralia sua instrumenta exhibiturum ac de iudiciis novem marcarum nobis et parti adverse satisfacturum ad easdem octavas nostram evocaret in presentiam et post hec huius evocationis seriem cum nomine evocati ad easdem octavas nobis amicabiliter rescriberetis. Quibus presentatis prefatus Johannes filius Galli allegarat eo modo, quod ipse et alii actores cum prefatis dominabus in causam attractis medio tempore concordassent ipsamque evocationem adversus ipsum Stephanum aliis eorum negotiis prepediti facere nequivissent, unde ipsi eundem Stephanum premissas litteras exhibiturum contra se nostram in presentiam facere vellent evocari. Et quia allegatio ipsius Johannis iusta fore visa fuerat, pro eo amicitiam capituli ecclesie Nitriensis litteratorie peteramus diligenter, quatenus ipsorum mitterent hominem pro testimonio fidedignum, quo presente homo noster infra declarandus memoratum Stepha­num Parvum premissa litteralia sua instrumenta exhibiturum ac de dictis iudiciis nobis et parti adverse satisfacturum ad octavas diei medii quadragesime tunc venturas contra prefatos Johannem, Franciscum, et Gregorium nostram evocet in presentiam et post hec huius evocationis seriem cum nomine evocati ad easdem octavas nobis amicabiliter rescriberet capitulum prenotatum. Tandem ipsis octavis diei mediixlme instantibus prefatus Johannes filius Galli pro se personaliter et pro ipsis Francisco et Gregorio cum procuratoriis litteris vestris in nostram veniendo presentiam litteras prescripti capituli Nitriensis super ipsa evocatione rescriptionales nobis presentarat, in quibus per Mathiam de Holoka nostrum et Michaelem clericum dicti capituli homines feria quarta proxima post dominicam Reminiscere in anno proximo trans­facto preteritam memoratum Stephanum Parvum in eadem possesione sua Lezkolch ad premissa contra annotatas actores ad dictas octavas diei medii quadra­gesime nostram in presentiam legitime evocatum extitisse comperiamus manifeste. Ad quas quidem octavas prefatus Stephanus per annotatum Johannem in sua et dictorum aliorum personis congruis diebus ipsarum octavarum coram nobis expectatus nostram in presentiam non venerat neque miserat, nee per­solverat iudicia prenotata se pro sua non venientia in iudiciis consuetis et pro non solutione dictorum iudiciorum in dupplo eorundem mediantibus litteris nostris iudicionalibus exinde confectis agravare permittendo postulans prefatus Johannes sibi et dictis aliis actoribus ex parte prefati in causam attracti per nos in premissis iuris medelam impartiri. Et quia idem Stephanus per nos ad premissa in tribus foris con­provincialibus proclamandus visus fuerat, pro eo amicitiam memorati capituli Nitriensis litteratorie petieramus diligenter, quatenus ipsorum mitterent hominem pro testimonio fidedignum, quo presente homo noster infra declarandus memoratum Stepha­num Parvum de Lazkolch premissa litteralia sua instrumenta exhibiturum ac de iudiciis viginti septem marcarum nobis et parti adverse satisfacturum contra annotatos Johannem, Franciscum et Gregorium ad octavas festi beati Andree apostoli tunc venturas in tribus foris conprovincialibus publice et manifeste nostram facérét proclamari in presentiam insinuando ibidem, ut si veniret dictaque litteralia sua instru­menta exhiberet ac de prescriptis iudiciis nobis et parti adverse satisfaceret benequidem, alioquin non obstante ipsius absentia et rebellione finem faceremus causa in premissa, prout dictaret ordo iuris et post hec ipsius trineforensis proclamationis 22 seriem cum nomine proclamati ad easdem octavas nobis ami­cabiliter rescriberet capitulum Nitriensis prenotatum. A quibus quidem octavis dum premissa instrumen­tális exhibitio partes inter easdem iuxta continentiam litterarum nostrarum prorogatoriarum ad octavas festi Epiphaniarum domine proxime preteritas simulcum prescriptis iudiciis per ipsum Stephanum persolvendis et abhinc ex eo quia Ladislaus Danch legitimus procurator ipsius Stephani eundem tunc nee ipsam instrumentalem exhibitionem facere, nee prescripta iudicia persolvere posse indicarat, cum iudicio trium marcarum per ipsum Stephanum deponendo dictis aliis iudiciis dupplum sortientibus presentes octavas diei mediixlme actigisset. Tandem ipsis octavis instantibus prefatus Johannes filius Galli pro se personaliter et pro aliis predictis cum procura­toriis litteris vestris in nostram veniendo presentiam litteras prescripti capituli ecclesie Nitriensis super ipsa trinaforensi proclamatione rescriptionales nobis presentavit, in quibus per Thomam filium Jacobi de Poryn nostrum et Mychaelem clericum dicti capituli homines primo feria secunda proxima ante festum beati Martini confessoris proxime preteritum in Trinchinyo ac secundo feria tertia succedenti in possessione Bokudoch ac tertio et ultimo feria quarta subsequent in oppido Baan, tribus scilicet foris com­provincialibus terminis et locis in eisdem celebrari solitis memoratum Stephanum Parvum ad premissa contra annotatos actores ad dictas octavas festi beati Andree apostoli nostram in presentiam legitime proclamatum extitisse conperimus manifeste. Ad quasquidem octavas prefatus Stephanus Parvus per annotatum Johannem filium Galli in sua et dictorum aliorum in casuam attractorum personis congruis diebus ipsarum octavarum coram nobis expectatus 22 „cla" sor fölött beszúrva.

Next

/
Oldalképek
Tartalom