Pest-Pilis-Solt vármegye országgyűlési követutasításai a 18. században - Pest Megyei Levéltári Füzetek 38. (Budapest, 2015)

II. Szöveggyűjtemény

ecclesiastico benemerito hungaro aut vero convictui, in quo nobilis hungara juventus eo majori numero instrui possit, applicetur. Non aliter religiosi cistercienses et praemonstratenses bona quidem in Regno Hungáriáé conventus autem suos extra regnum habentes atque adeo fructus regni absque ulla redundatione exportantes, ut conventus et novitiatus suos cum assumptione in convenienti numero patriae civium in regno hoc instituant et exiguitate redituum e bonis Hungaricis promanantium id effectuari, quoniam ita cogitantes unione et conjunctione ipsi sibi subvenire possent, non impediant, quo sic per ipsos et intentio conferentium et populi expectatio plenius adimpleri queat, urgebitur. 30. Minor sit pro dignitate Consilii Locumtenentialis Regii activitas, ut nec ad definitivam jurisdictionem extensa sed intermedius solum canalis haberetur benignas voluntates regias insinuandi, et quia eo canali seu mandata regia seu representationes comitatuum in celeriore effectu et cognitione rei per renovationem expeditionum tardarentur, si ideo reliquorum regni comitatuum mentem eo collimare observaverint,316 ut in locum consilii hujus in cancellaria regia viri multiplicentur et augeantur, suum dabunt consensum et cooperationem. Si porro stare ultro debeat idem consilium, praetereundum non erit, ut idem habeat rationem convenientiae comitatus suaque intimata distinctioribus a mandatis regiis expediri faciat terminis cum equidem pure regiae authoritatis sit mandare et praecipere, hujus vero officii jussa tantum regia intimare, ut item in sphaera activitatis suae maneat, neque semet extra diaetam seu ad auctionem quanti portionalis aut urbariorum elaborationem seu ad quaevis alia legibus et libertatibus regni praejudiciosa aut per leges aliis dicasteriis delata immittat. Ita etiam officium exactoratus, ut dum ex rationibus perceptoralibus difficultates eruit317 licitum tramitem habita sui ad comitatuum proportionis reflexione observet ac ab iis, quae activitatem et integritatem comitatuus respiciunt, supersedeat cum plena omnium ejusmodi praejudiciorum318 abrogatione prospiciendum. 31. Invigilabunt solerter, ne arendatores, opiliones aut quivis ignobiles in curiis et domibus nobilium residentes contributioni quoquo modo subjecti declarentur, hoc namque grande praejudicium directe in dominos terrestres multis ex capitibus redundaret. Sed et alias cum iidem fere quotanis de loco uno in alium migarre consveverint impracticabilitatem intenti ejus demonstrabunt, ita 32. Armalistarum etiam immunitati, cum una eademque omnium regni nobilium praerogativa esse debeat, iidemque insurrectionis onus in persona sua non secus ac donatarii ferrent, atque adeo titulo 9° lae ab omni datiarum et collectarum solutione exempti pronunciarentur, quatenus a taxarum libertati nobilitari praejudicioso onere sublevari valeant /cum secus virtutes praemio nobilitatis condecoratae libertatae, quae praecipuum nobilitatis donum est, privarentur/ providendum erit. 316 Kihúzva: ut ejusdem consilii exsitentiam haud necessariam arbitrentur, jungent vota sua cum iisdem, ad abrogationem illius, ac 317 Kihúzva: modestum 318 Kihúzva: abusuum 19

Next

/
Oldalképek
Tartalom