Pest-Pilis-Solt vármegye országgyűlési követutasításai a 18. században - Pest Megyei Levéltári Füzetek 38. (Budapest, 2015)

II. Szöveggyűjtemény

35. In eo pariter praeinsertarum civitatum ambarum haud obscure nationis hungaricae odium experiri, quod licet complures gremialistamm nobilium comitatus hujusce praesertim judiciorum ordinariorum et comitatensium celebratione id ipsum exigente domos comparare vellent, quia nihilominus vel ipsa emptione manifestata variis excogitatis modis et viis ab talismodi intentione praepediuntur et plane subinde removentur, alii porro domos proprias tam in una, quam in alia civitatae habentes diversas quasve vexas et odiosos contemptus pati necessitarentur, ac quod ultra est, in ordine quoad militaria quartiria nonnullorum etiam opificum prae ibidem domos habentibus nobilibus longe major ratio haberetur, ita quidem, ut nisi extrema necessitate intercedente iisdem aggravarentur, hinc his quoque obviandum esset, nihil etenim juribus civium in eo etiam praejudicabitur, si nobiles domos in gremio civitatum habentes militare illud quartirium potius parata redemerint, reflexione etiam eorsum habita, quod ipsimet Regiae Majestati quoque magis decorum foret peculia sua nobili quoque inhabitatore gaudere. 36. Quamvis articulis 14. 1593 et 15. 1609 sancitum sit, ut munitionem ad bellandum necessariam liberae ac regiae civitates ad castra devehere teneantur, onus tamen hoc non eaedem, veram hactenus semper regnum sensit. Ideo praecitati articuli expost exactius observandi renoventur, prout etiam articulus 6. 1608 ne de caetero Regia Majestas quandocunque oppida sine consilio hungarico eximet aut libertet, etiam renovetur. 37. Quia comitatus iste occasione proxime evoluti turcici belli ultrario, quod per extraordinaria in hunc finem praestita annua subsidia militarium item gravibus excessibus pene exhaustus etiam sub tristissimas epidemici mali sortem /:Deo ita volente:/ incidisset, ac jam ferme a triennio durante utpote contagionis malo miseri contribuentes nequidem limites comitatus istius ausi transgredi, cessante commercio publico vel ipsam vitam vix amplius sustentare quirent, hoc tamen non obstante, et de praesenti adeo continuis et incessantibus vecturis praegravarentur, ut ferme nulla dies sine praestatione ipsarum elabatur, nam undecunque et ad quamcunque regni partem, sive beneficio Danubii, sive vero aliter transennae dirigantur propter duos in Danubio, tertium vero per terram passus huncce comitatum tangunt, per consequens onus quasi toti regno commune maxima in parte comitatus duntaxat iste perferendum habet, unde etiam adeo magnus exhinc emersit pecunie defectus, ut omnis fundus contributionis exhaustus haberetur, miseraque contribuens plebs ob impossibilem exolvendoram modum quam plurimis subjecta genuit calamitatibus, eo etiam vel maxime ex capite, quod hactenus quoque sive in exolutionem quanti ordinarii, sive vero inevitabiles quasvis alias necessitates pure ad contestandum zelum et homagialem erga Majestatem Regiam promptitudinem mutuato aere sibimet consulere necessitati fuerint. Hinc siquidem contributio sit caeteroquin materia diaetalis et pro circumstantia temporum variari potest, apud Regiam Majestatem supplicandum veniet, quatenus pro innata sua erga hocce regnum suum haereditarium clementia modernum contributionale quantum adminus in dimidia parte comitatibus istis benigne relaxare dignetur. Quibus id quoque accederet, 38. Quod siquidem linearum quoque conservatio, quae tum per adhibitam regularem Dessőfiani Regiminis Equestrem Militiam ex centum et ultra capitibus 55

Next

/
Oldalképek
Tartalom