Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)

Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - II. Iratok a fegyverjog megváltásáról

SOOS ISTVÁN menti vultu, et paterno affectu acceptantes, eosdem eatenus in verbo nostro regio assecurandos, et affidandos esse duximus, et quidemf:] Primo persoluta praeattacta triginta millium per eos quibus incumbit flo- renorum praeappromissa summa, universa, et quaelibet in iisdem comitatibus existentia bona in certo regesto prae antelatos ablegatos Camerae nostrae Aulicae porrecta, ac in simili regesto, sub authentico iisdem restituendo specificata, nulli prorsus praetenso iuri armorum ipso facto subiacebunt, statusque, et ordines in hisce comitatibus degentes, in universis suis privilegiis, libertatibusque, et immu­nitatibus, plenoque in subditos dominio, fructuumque et utilitatum, ac redituum perceptione, cassata omni Fisci nostri Regii, ex fundamento iuris huiuscae ar­morum praetensione ad normam aliorum fidelium nostrorum regnicolarum in omnibus et circa omnia penes leges regni conservabuntur. Secundo. Quod si vero in praenarratis comitatibus, seu bonis adiacentibus, quodpiam ius regium vel ex caducitate, vel alio etiam titulo, praeter ius armorum iam relaxatum reperiri, et erui posset, in eiusmodi iuris regii acquisitione, et comparatione moderni similium bonorum possessores ius praeemptionis, et prae­lationis habebunt, ita nimirum ut similia bona plus parata in pecunia, et non gratialibus, aut restantiis offerentibus vendantur; in casu tamen, quo eiusmodi ius regium, seu pretium pro eodem competens exsolvere nollent, aut nequirent, ex tum etiam de possessione, et dominio talium bonorum secus exturbari nequeant, nisi deposita, et iisdem persoluta summa, quam proportionaliter nunc ex capitali triginta millium florenorum summa pro iure armorum, et accessorie in acqui­sitionem huius erogatis expensis convenienter exolvissent. Quod ipsum ad alios etiam quoscunque regnicolas respectu iuris proprii cuiuslibet erga huiusmodi bona habiti, et processu iuris vindicandi intellectum, imo quoad hypothecarios etiam ad iuris armorum exolutionem concurrentes respectu haereditariorum dominorum extensum esse volumus, ita ut possessor eiusmodi bonorum nec iure processuali, sed nec proprietario, absque refusione talismodi summae pecuniariae pro iure armorum enumeratae (quae hypothecariis possessionibus super inscriptam in ea­dem summam, in forma auctionis pro super inscripta habeatur) excludi valeant, et intuitu horum Tertio. Fiscus noster Regius contra tales, qui eiusmodi pro iure armorum exolutam proportionalem summam in praemissis casibus modernis possessoribus, quocunque ex respectu deponere, et renumerare nollent, legalem praestare, tene­bitur evictionem, modernorumque possessorum, ac horum successorum, et cessio- nariorum in similibus bonis manutentionem. Imo assecuramus, affidamusque, harum nostrarum vigore, et testimonio litterarum mediantibus. Dabantur in civitate nostra Viennae die trigesima mensis Augusti anno mille­simo septingentesimo secundo regnorum nostrorum Romani quadragesimo quinto, Hungarici quadragesimo octavo, Bohemici vero quadragesimo sexto. L[ocus] Sfigilli.] Leopoldus mp. Gothardus Henricus comes a Salburg 252

Next

/
Oldalképek
Tartalom