Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)
Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról
IRATOK A NEMESI BIRTOKJOG IGAZOLÁSÁRÓL ad primum: siquid producta donatione loquente probaretur palatinum Stanislaum olim Turzo, Francisco condam Beniczky pagum Jeszthe, et olim praedium, iám autem possessionem Sambok simul, et semel donavisse; et hoc verum sit, quod praefata bina loca numerum 32 duarum sessionum longe superarent; cum recenti camerali conscriptione docente, ipse pagus Sambok ultra 32 sessiones in se complecteretur: quanto enimentius unitim sumpta utraque loca, plures habebunt: idem Fiscus Regius iuxta in priori replica sua citatas leges comprobat palatinum bona praefata invigorose contulisse. Non enim obstat quod Fiscus Regius pagum Jeszthe pridem obtinuerit, quia si pro illo tempore iuri- bus Sacrae Regni Coronae plenius providisset, antelatum pagum Sambok pariter reobtinere quivisset, tum ex eo, quia coniunctim cum Jeszthe tumque quod per se authoritatem palatinalem in conferendis bonis longe superaret: locumtenentialis enim facultates non tantum ad reales, et effectivas sessiones se extenderet, verum etiam ad illa loca, ubi tantum fieri poterunt totidem sessiones. Et posito pagus Sambok 32 sessiones non complecteretur; quia tamen cum Jeszthe unitus plures haberet, ideo ut supra fiscalis efficiretur. Nihil enim obstat, quod fiscus pagum Jeszthe obtinuerit, per hoc enim donatio palatinalis vigorosa facta non est: quia iure cantum est, quod palatinus bona fiscalia partiri non possit: si ergo haec donatio palatinalis admitteretur, se qui deberet legi praeiudicium; quia concedi deberet et id, quod palatinus bona fiscalia dividendo conferre valeat: quod admittere absurdum esset. Cum autem articuli ab adverso citati de authoritate locumtenentionali in palatinos transfusa disserentes, non nisi antiquam authoritatem, et facultatem revocarent, sequitur illos iuribus Fisci Regii nihil obesse, cum huiusmodi leges se provocative ad pristinam locumtenentium authoritatem haberent; illa vero in folio 108. iam antea per fiscum citato explicaretur, quo se Fiscus Regius iterato reflecteret. Praeterea antelati domini Beniczky non bene subsummunt articulum 8. anni 1635. unde evincere vellent palatinos tales colonos, et sessiones conferre posse, qui talia aratra habent, qualia in titulo 133. partis primae [Tripartiti] describuntur: quia hic idem articulus non de aratris, quoque ad mentem dicti tituli 133. plagam terrarum arabilium constituerent loqueretur, verum de aratris, id est de iumentis, et aratro, quo iumenta ad laborandum iniungi poterunt loqueretur, quod patet ex termino educere valet: terra enim non educitur, ergo illa non est intellecta, sed bene iumenta educuntur, et educi poterunt, ergo illa intelligebantur, gratis ergo ad qualitatem aratrorum in citato 133. titulo contentam se domini Beniczky provocarent, quia dimensuratio illa palatinalibus donationibus ad formandas sessiones colonicales admissa nunquam fuit; sed neque in hoc casu admitti poterit. Ad secundum: recurrunt priora argumenta, ut tametsi pagus Sambok ut praedium adhuc unicum collatum fuisset, illud tamen authoritatem palatinalem excessisset, consequenterque donatio eadem ob id invigo- rosa esset. Silentium, id est, non interposita Fisci Regii contradictio 219