Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)

Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról

IRATOK A NEMESI BIRTOKJOG IGAZOLÁSÁRÓL duas modo praemisso darentur, pro nobis tamen in solido triginta duae permanere de­berent. Unde siquidem praelibatus dominus fiscalis regius, obiectum donationis pala­tinalis excessum, controverso iure Esterhaziano, respectu omnium circumstantia­rum, lege nullatenus demonstraret, quia nec demonstrare posset, legalis esset con­sequentiae, nos eatenus quoque tanquam iustos et legitimos eorundem bonorum possessores, ab ulteriori Fisci Regii impetitione absolvendos esse. MOL, E 117 11. cs. No. 132. 91. Meskó Adám királyi jogügyigazgató-helyettes a Neoacquistica Commissio Albizottságának Bécs, 1702. május 29. Miután alaposan megvizsgálta Osztroluczky Jánosné Justh Judit birtokszerzését, bebizonyítja, hogy a kamarával kötött szerződés alapján vásárolt birtokok nem il­letik meg őt, mivel a Tripartitum szerint női ágon pénzért birtokot venni nem sza­bad. Ennélfogva Justh Juditot nem illetik meg a birtokok, és azokat a fiskusnak vissza kell adni. Excelsa Subdelegata Commissio[,] Domini[,] Domini gratiosissimi. Ex quod nuper Domina Juditha Juszt primo quidem Laurentii Szeleny, nunc vero Joannis Ostruliczky[!] egregiorum conthoralis, intuitu quaestinatorum bonorum, et in prima fiscali replica nominetenus specificatorum donationem illam, et statu- torias literas, quarum literae transactionales inclytam Cameram Hungaricam inter, et praefatam dominam Juditham Juszt initae, et celebratae mentionem facerent, non produxisset: verum pro nunc primo sacratissimi imperatoris, et regis Leopoldi literas donationales, intuitu praeassessorum bonorum, ex fundamento defectus se­minis filiae suae, Susannae videlicet Szeleny, ex praefato priori domino, et marito suo susceptae, ac progenitae, impetrationis, Viennae 21[.] mensis Iunii anno Domini 1692. pro parte sua emanatas. Secundo autem praememoratae Camerae Hunga- ricae die 28[.] mensis Maii anni 1692. praetextu antelatorum bonorum, eandem ca­meram, et dictam dominam Juditham Juszt inter celebratas transactionales lite­ras;227 vi quarum Fisco Regio pro omni praetensione, in praenuncupatis bonis, ex quocunque capite habita, ter mille, et quingentos florenos partim actualiter de­posuit, partim vero se dinumeraturam appromisit: Fiscusque Regius ex hinc quo ad proprietatem, usque nimirum vires praespecificatae summae in se ipsum [...?] praesumpsisset. Tertio denique super praefata donatione regia, relatorio-statutorias venerabilis Conventus Sancti Benedicti de iuxta Gron suo modo peractas, et licet statutioni huiusmodi contradictio opposita sit quidem, quia tamen eiusdem contradictionis tabulariter interventam cassationem, adeoque statutoriarum puri­ficationem declarando produceret: taliterque tum ex iure donationis purificata statu­227 Ld. ezekről fent a 21., 28., 33. és 45. sz iratokat. 213

Next

/
Oldalképek
Tartalom