Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)
Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról
SOOS ISTVÁN nem territorii deveniret (quod tamen ex subannexis aeque huic humillimo memoriali nostro legibus et rationibus non speraremus fore necessarium) institutionem dimensurationis huiusmodi, eatenusque futuram, dispositionem nobis in tempore ad invigilandum iuribus nostris notificari facere, talique modo et ordine eandem ne fors tam legibus patriae eatenus sancitis, ac in subannexis rationibus nostris appositis praeiudiciosa nobisque nimium damnosa fiat instituendam demandare digneretur: quo in passu dum penes iustitiam favorem et gratiam excelsae huius Commissionis perdemisse imploramus, eidemque nosmet humillime recommendando submittimus, optatam porro praestolandam resolutionem, manemus semper. Excelsae Caesareo Regiae Commissionis [A memóriáiéhoz csatolva:] humillimi, et obsequentissimi servi. Franciscus, et Ladislaus Beniczky mp. Rationes. Ex parte familiae Beniczky, occasione possessionis, olim vero deserti praedii Zambok in comitatu Pestiensi sitae, coram excelsa Commissione declarandae. lmo. Quod praefatus locus tempore illo quo collatio, et legitima super- inde quoque statutio subsecuta fuerat, totaliter desertus, ac adeo praedium simplex praeexstiterit; exhinque sequi debere, quod de plano et simplici, ac absque ulla quaestione vel difficultate collationi palatinali condam Thurzonianae deserviverit. 2do. Quod vero successu temporis cura et industria legitimorum suorum possessorum populatus sit, in eademque populatione cum maximis etiam expensis, datiorum colonicalium diminationibus, curis item et fatigiis ex ratione etiam boni publici, ac adeo servitii quoque Suae Sacratissimae Maiestatis in praesentiarum quoque habeatur, ideo iidem possessores nullatenus culpandi venirent. 3tl0 Evidentissimum porro esset populositatem illam, quae nunc in pago praeannotato Zámbok reperiri potest, ex territorio praecise Zamboki- ensi cum iumentis et pecoribus suis minime subsistere posse, nisi aliunde et plane longinque alia pro se ipsis ac iumentis et pecoribus suis sustentandis diversorumque dominorum arendarent praedia, prop- terque solam protectionem et residentiae subsistentiam in personis suis semet hic loci continerent. 4t0. Ex praemissis igitur rationibus locus praeinsinuatus Zambok in collatione palatinali Turzoniana authoritatem eiusdem excedere nullatenus dignosceretur; unde ob evitandas ulteriores expensas, et fatigia nec ulli dimensurationi subiiciendus et submittendus esset. 5to. Ac nihilominus si in id devenire deberet negotium, ante instituendam dimensurationem primum et ante omnia status temporis quo collatio et statutio facta est, nempe solum praedium et desolatum territorium (populatio etenim quae nunc ibidem reperitur industriae curisque et fatigiis ac protectioni uti praemissum esset donatariorum adscriben200