Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)

Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról

SOOS ISTVÁN Excelsa Deputata Commissio[,] Dominii ,1 Domini gratiosissimi. Ex quo generosus dominus Franciscus Sőtér iuxta die 29. mensis Aprilis anni nunc labentis 1702. a parte Fisci Regii, ad eam, utrum nam tempore universalis pro­ductionis literarum, idem quoque dominus Sőtér, sua, excelsae Commissionis Neo- acquisticae exhibuerit instrumenta,208 obiectionem dirimendam, egregii Emerici Nylas pro tunc dictae Commissionis Neoacquisticae iurati notarii testimoniales pro­duceret, illisque poenam praeclusi, et perpetui silentii evitare vellet, nitereturque; cum autem mihi non constaret, an videlicet praescitus Emericus Nylas tempore in praedeclarato, an vero aliquando tractu praefatae Commissionis Neoacquisticae eam obtinuerit, habueritque authoritatem, ut idem huiusmodi instrumenta recipere et partibus super productione earundem literas testimoniales, actum productionius probare valentes, de se authenticas, partibus vero proficuas extradare possit: idcirco si haec eadem excelsa Commissio id non recognoverit, adeoque fidedignitas Nylasiana non constiterit, nisi dictus dominus Sőtér melius productionem fecisse probare quiverit, putarem eundem dominum Sőtér, veluti pro termino productionis contumacem, poenam praeclusi, et perpetui silentii incurrisse. In casu tamen eo, quod non sperarem, ubi huic excelsae Commissioni fors, antelati Emerici Nylas testimoniales pro probantibus admittere videretur, censerem memoratum dominum Sőtér in tantum, in quantum videlicet, ex impignoratione et inhypothecatione, aut vero alio quocunque titulo facta obaeratione deficientis condam Michaelis Tassy aliquid teneret, ex quo via impetrationis, donatione mediante, generosus dominus Ladislaus Hunyady excelsae Cancellariae Regio-Aulicae Hungaricae secretarius obtinuisset, adeoque cum oneri successisset, statum huiusce causae ab eventu revisionis, et decisionis processus adversus praescitum dominum secretarium, in hac eadem Commissione inchoati, et promoti, eadem Fiscus Regius conclusivam iam porrexisset scripturam; ob hoc se passu in praesenti eorsum provocaret, et a decisione illius expectaret. Caeterum esto quidem occasione sub numero 5. et 6. contentarum portionum, veluti olim ad familiam Csorgal pertinentium nomine comitatus, sed et privati sui iuris titulo se, et etiam comitatum Pesthiensem super bonis, et portionibus iisdem ius petitorium habere, antecedenter allegavisset; respectu tamen ipsi obiectae difficultati, ius possessorium non comprobavisset, sed neque combrobare quiret: idcirco censerem eundem dominum Sőtér, nec non etiam antelatum comitatum in proba iuris petitorii simpliciter succumbere, consequenterque portiones Csorgalianas, sub 5. et 6. numeris specificatas iuri regio deservire, salvo meliori voto. Itaque hoc pacto praesenti processu concluso, maneo. Excelsae Deputatae Commissionis servus humillimus Adamus Mesko mp. Viennae, 9. Maii 1702[.] [A külzeten:] No. 9no In causa generosi domini Francisci Sőtér humillime reprae­sentanda quarta scriptura introscripti vice directoris Causarum Regalium super portionibus Sz. Lörincz Kata, Sz. Thamas No. 168. 208 Ld. fent a 76. sz. iratot. 192

Next

/
Oldalképek
Tartalom