Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)
Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról
IRATOK A NEMESI BIRTOKJOG IGAZOLÁSÁRÓL Quod nimirum excellentissimus adhuc condam comes Stanislaus Thurzó de Bethlehemfalva qua Regni Hungáriáé palatinus, regnante tunc Ferdinando secundo condam imperatore et rege, ex plenaria authoritate sua palatinali pro fidelibus servitiis et potissimum quae sub officio gesti capitaneatus Vaciensis praestitisset, in anno adhuc 1623. Francisco condam Beniczky avo videlicet nostro contulerit possessionem Jeszte in comitatu Gőmőriensi, et praedium Zambok in comitatu Pesthiensi habitum: ac tandem statutio quoque iuxta hanc collationem anno eodem legitime peragitur; occasioneque huius statutionis ubi respectu possessionis Jeszte solummodo nomine Fisci Regii contradictio interponitur, eodem etiam possessio Jeszthe vocata, vi exspectativae gratiae condam Laurentio Antalffy tricesimatori Eperjesiensi per Suam Sacratissimam Maiestatem illo tempore Regiam ac adeo Cameram quoque eiusdem Hungáriám traditur familiaque Beniczky e possessione duntaxat pagi Jeszte taliter excluditur: respectu vero praedii nunc vero possessionis Zámbok nec Fisco Suae Maiestatis Regio (licet negotium peroptime sciente et noscente) nec alio quopiam ullo unquam tempore contradicente, pacificem semper nos Beniczkiani continuamus usum, et dominium. Quare perdemisse remonstrato avito solidoque ac legitimo iure nostro in praenotato pago Zámbok habito, humillime excelsam hanc Commissionem, ac per eandem Suam quoque Sacratissimam Ceasaream et Regiam Maiestatem exoramus, quatenus intuitu etiam fidelitatis fideliumque servitiorum incontaminate semper tam per praedecessores nostros quam etiam nosmet ipsos praestitorum semperque humillime praestandorum nos gratia et clementia Suae Sacratissimae Maiestatis complecti, ab impetitionibus vero similibus immunitari, ac in pristino et avito haereditorioque iure nostro pacificaque usuatione toties fati pagi Zámbok infeli- cissimis etiam Turcicae potentiae temporibus tenti usuati, et possessi ulterius etiam sonservari facere dignetur: volentes nos etiam Suae Sacratissimae Maiestatis gratiam et clementiam, quam vero excelsae huius Commissionis favorem omni conatu nostro donec vixerimus humillime demereri. Manemus semper Excelsae huius Caesareo Regiae Commissionis humillimi servi Franciscus, et Ladislaus Beniczky mp. [A kifizetem] Humillimum memoriale intro scriptorum Francisci et Ladislai Beniczky mp. [Címzés:] Ad Excelsam Caesareo Regiam Commissionem Aulicam et dominos[,] dominos nobis gratiosissimos atque colendissimos. MOL, E 117 7. cs. Fase. XIX. No. 3. 81. Meskó Adám királyi jogügyigazgató-helyettes a Neoacquistica Commissiónak Bécs, 1702. május 6. Miután alaposan megvizsgálta a Hunyady László által benyújtott dokumentumokat, megállapította, hogy a Tassy-féle birtokokat Hunyady jogosan bírja, mivel 185