Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)
Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról
SOÓS ISTVÁN super demissis petitionibus, instantiis, atque productis, antelati domini comitis, memoratae commissioni informationem suam opinionemque superinde concinnatam transmisisse; eandem vero tenore gratiosi sui decreti, antelato domino comiti sonando die 10[.] mensis Martii, anni 1698. transacta" praeteriti emanati modo fata excelsa Commissio cum transmissione omnium actorum, veluti in authentico paribus existentium, cumque cautela restitutionis, et remissionis communicavisse; uti id ex copiis reannexis uberius pateret. Cum igitur praescriptus dominus comes sibi transmissa qualibet acta, vidi- mataque producta, ad mentem praeattacti gratiosi decreti excelsae Commissioni renuisset et ad difficultates per praenotatum olim dominum praedecessorem meum sibi obiectas, iuxta seriem in fasciculo sub littera C. aeque hic reannexam respondisset: ob id causae praenotatae status, cardoque, in responsione a parte fisci, super replica antelati domini comitis promovenda ex officio verteretur. Ideo licet quidem saepefatus dominus comes, occasione praediorum Taxon[,] Palota, et Kis Szent László in comitatu Pestiensi existentium, productas litteras statu- torias, cum clausula, Cum nos etc. emanatas, ad mentem tituli 34[.] partis primae operis decreti Tripartiti, ad tentionem gubernationemque bonorum sufficientes esse alleget: per hoc tamen non videtur legaliter obiectae sibi difficultati satisfacere, cum exinde dies et annus emanationis litterarum donationalium non appareret; sed neque Fiscus Regius recognoscere posset, an super huiusmodi donatione praescitae litterae statutoriae, earundemque executio infra decursum unius integri anni legitime sit peracta, vel non quod alioquin sub invigorositate litterarum donationalium, sed non titulo 32. partis primae Tripartiti fieri debuisset. Allegatus enim titulus 34. praescitatae partis primae cum distinctione esset intelligendus: quod nimirum ubi de vigorositate instrumentorum quaestio emergeret, ex tunc adversus eandem pura statutio, cum praenotata clausula emanata valere statutoriarum, vel maxime adversus Fiscum Regium ipsas litteras donationales in originali producere debere censeo. Et quidem non absque fundamento: siquidem praenotatus dominus comes semet ipsum non obstante pura statutione, quo veluti maximum iuris Hungarici privilegium actuale dominium admitteret, extra possessionem, usumque prae- declaratum praediorum se constitutum esse; ultronee allegeret. Ut igitur Fisco Regio damnum non inferatur, ipsoque domino comiti ne fiat iniuria, modernus vero possessor, absque citatione, et certificatione, alias in omni causa, ex praerogativa nobilitari in titulo 9[.] partis primae [Tripartiti] descripta damnificetur (medio siquidem pro familia Kohariana obtentionis tempore antelatorum bonorum potuit legitime dominium praescitorum praediorum in alium transferri). Ob id censerem, ad certum terminum memoratos quoque modernos possessores, antelatorum praediorum huc in faciem excelsae Commissionis comparituros certificari debere, ad productionem iuris eorundem: quo in termino saepius scriptus etiam dominus comes non tantum iuribus suis adversus talismodi modernos possessores; verum per legalem productionem attactarum litterarum donationalium noverit iuribus suis invigilare. 99 99 A Laczkó által elbírált memóriáiét nem találtuk meg. 118