Bánkúti Imre: Pest–Pilis–Solt vármegye a Rákóczi korban II. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 2. (Budapest, 1997)

1711–1712

939 Conscriptio. Libarae Reiaeque Civitatis Pestiensis juxta normám praescriptam per quator ad id deputatos juratos Cives domatim in Mense Januario Anni Currentis 1712. rite comportata, atque confecta, insuper per Magistratum fideliter revisa, inque Classes subsequente ordináta; et reperiuntur. l mo-Cives No. 141. Et hi á potiori veri sunt mendici, comprehenduntur vero ac numerantur ex iisdem opificia exercentes, prouti sutores tres, sartores 4, rotarii 3, fabri 3, fabri lignarii 2, fabri serarii 2, pixedarii 2, pistores 3, laniones 4, nodifices 2, cothurnarii 3, ephippiarius 1, torneatores 2, restiones 2, pellifices 3, apotheca­rius 1, dulciarius 1, mercatores 2, institores 4. Sedque á decern annis, tum ob inimicum, obcontagionem continuo fuisset Civitas occlusa, hinc commertium rarum, exigum porro potuit misse lucrum. Quaestor pro nunc nullus. 2do. Relictae Civium Viduae No. 42. 3tio. Inquillini 34. 4°. Domus Civiles majores 16. 5to. Domus Civiles minore No. 132. 6to. Domunculae 42. 7mo. Domus desolatae ac sine activo hospite 80. 8vo. In terris arabilibus et cultivatis fuerant inseminatae metretae pesthienses 125. Perceptae vero 616. 9no. Ex Civium pratis collecti sunt currus foeni 50. Et quos difficulter ex eo conferre potuerunt, quod per Caesareanos ac, etiam Comitatuum Currus hinc annonam per totum vernum, aestivumque tempus devehentes, ac transpontantes omne gramen in territorio Pesthiensi defalcatum consump­tumque fuisset. lOmo. Vineae in promontorio Civitatis pro nunc nullae cultae, nee ab annis decern ob hostem cultivari potuere, quas vero Cives in promontorio Budensi habent, eo contribuere per Budenses coguntur. 1 l mo . Sylvam penitus nullám Civitas habet. Peracta die 29. Januarii 1712. Hie silentio nullatenus praetereundum. Dum conscriptionem hancce deb­ito transmittere per glaciem in danubio impedimur, quatenus interea et qui­dem duodecima currentis Mensis februarii ex improviso danubius se taliter exundasset, quod 182. domus in Civitate fuissent usque ad 6-tum diem in aqua, nulla vero reperiatur, quae non esset per hanc eluviem damnificata, potior vero pars domorum in terram coUapsa et funditus ruinata, praetereae qiud quid in Campo inseminatum fuerat, per excursionem et permansionen hujus magnae aquae destructum et deperditum cernitur, ita ut damnum hocce, quod Cives turn in campo, turn quoad domes, aliasque eorum res; vina et supellectilia perpessi sunt, irrecuperabile ipsis veniat, hinc miseria et calamitas summa.

Next

/
Oldalképek
Tartalom