Bánkúti Imre: Pest–Pilis–Solt vármegye a Rákóczi korban II. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 2. (Budapest, 1997)
1710
761 Teraiino non praestarent, ipso facto in Centum Quinqvaginta florenis, renitentia sine omni (nisi ligitimam habeant intermissionis rationem), birsagiari possint, quae Poena immediate Domino Terrestri, non autem Officialibus cedat. Secundo. Nos quoque vicissim nomine nostro permittimus Conditionibus servatis, praeter hanc taliter pactatam Arendam, nihil ab iisdem amplius praetendamus, nee augebimus (neque fors in casu Venditionis, aut Oppignorationis, alio Jure, aut Conditionibus, saepredictum Oppidum Sancti Andreáé vendere, aut impignorare valebimus), nee ullos labores, ac alia quaevis onera imponemus, nullasque Nonas cujuscunque colligemus, vel extorqvebimus, neque Educillum, aut Macellum, Trajectumve privatum servabimus, neque uni vel alteri casu quo instanti Terras, vel Vineas assignabimus, verum ad hanc inviolabiliter usque ad dies vitae nostrae servandam Conditionem, futuris quoque temporibus duraturam Nos appromittimus. Tertio. Neque plures Incolas admittemus et recipiemus, aut ullis exogitandis novitatum inductionibus eosdem aggravabimus. Quarto. Ac siquidem concordia nutrit amorem, amor vero causat et fouet Pacem; Proinde utriusque Ritus Incolae pacem, mutuamque concordiam semper servabunt, ac invicem bonam DEO, Hominibusque placentem concordiam colant et ab ulterioribus quibuscunque injuriis tandem se abstinebunt, ne utraque Pars ea quae ipsis non conveniunt, sibi vendicabit, sed et nee Parochus Catholicus ullas Terras, Prata et Vineas, de qvibus Communitas Arendam solvit, praeter proprias iam assignatas, et Parochiae applicatas occupabit, quin imo unanimiter pro suo incremento in pubheis et privatis occurrentiis, servandaque Regi legitimo fidelitate consultabunt, et ad invicem nullo habito Ritus discrimine se conferent, ad OfFiciaque Senatoria communiter recipient et promovebunt, quam etiam cujuslibet Ritus sequaces Religionis suae Libertate pacifice per Nos, Successoresque nostros conservabuntur, contraque omnes Impetitores et Turbatores protegemus, tuebimur et defendemus. Contrauenientes vero e gremio sui, juxta exigentiam facti per Communitatem puniri ac arestari poterunt competentibus iis, et modis agere et procedere virtute harum habebunt licentiam, tranquilitatisque, et Pacis Perturbatores absque discrimine Religionis excludendi et eliminandi similiter facultatem habebunt, salua semper ad Dominum Terrestrem, sive Haereditarium Appellatione, tanqvam Magistratum reseruata. Cerevisiam vero non aliunde, quam ex Braxatorio nostro (nisi casu quo tarn maiam coqueret, ut illám bibére non possent), acceptabunt. Braxator vero, [sic!] praeter Braxatoriam Domum Fundos in Territorio qvalescunque possideret, ad instar caeterorum Incolarum in medium Communitatis Onera communia universa eorundem subire debebit, Magistratuique Oppidano subjacebit. Quinto. Cautum porro erit medio Arendationis praefatae tempore, sine praescitu et consensu Meo, Successorumque Meorum tanqvam actualium Dominorum Haereditariorum praememorati Oppidi qvaliacunque vel cujuscunque nominis Privilegia, Jus