1843-1844 Irományok • Röpívek az 1843-1844-ik évi országgyűléshez / [s.l.] / [s.n.] / [1843]
1844 / 64. szám
in Regnicolari Conscriptione contentorum, per Exc. Reg. Deputationem in computum supputationis assumta, residua autem tota arealis extensio respectivi Cottus qua curialitas computata fuerit, qnaestionalos magnae extensionis non usuatos, aut in pascuum conversos, colonicales agros in sua totalitale allodiaturae indebite imputatos fuisse, — patet exinde porro: b) quod siquidem Colonis in Regno Croatiae adeoque etiam iu cottu Varasdinensi, occasione introducti b. Urbarii praeter fundos domales a 1100, agros item passim in >/3 a 1100, in 2/3 vero a 1200 org. □ pro uno jugero computatis , insuper dumeta seu terrae concretae a 1600, et palisecia a 2000 org. □ unum jugerum propter mercedem exstirpationis assumendo, — in sortem constitutivi sessionalis titulo terrarum arabilium assignata fuerint, quod ipsum distinctae rubricae in Tabellis urbarialibus cottuum Croaticorum conspicuae perhibent; — praementionata autem dumeta et pallisecia, licet, prout praemissum est, agros spectata extensione jugerorum longe superantia, obstante praeexplanata Reg. Conscriptorum diaetali Instructione conscribi non potuerint, haec quoque dumeta et palisecia in manibus Colonorum constituta, ac in Cottu ^ arasdinensi multa jugerorum millia efferentia, per Exc. Deputationem Curialitati praedeclarata modalitate minus recte adcalculata sint. — Denique c) quod per Exc. Reg. Deputationem indiscriminatim 2 metretae seminaturae regnicolariter conscriptae pro 1 jugero assumtae sint, ubi tamen in maxima Croatiae parte uni jugero tantum una aut ad summum 1% metreta inseminatur (quo circa etiam Reg. Conscriptio testimonium perhibere potest), — cum igitur in cottu Varasdinensi per Exc. procedentem Regn. Deputationem singulo jugero a 2 metretis loco unius assumto (ac plane 20,224 jugeribus sylvarum exlrasessionalium colonicalium secundum hoc systema ad medietatem reductis) solummodo 98,362 jugera tenutorum Colonicalium ab allodiali defalcala fuerint , attamen fere ubivis tot jugera, quot metretae inseminaturae Regnicolariter conscriptae fuerant, assummi, adeoque propemodum alterum tantum a curialitate supputari debuisset, hoc quoque e respectu cotium Varasdinensem praegravatum haberi suapte sequitur. Si praeterea in considerationem vocentur maleficia et elementares fatalitates, quae cottui Varasdinensi partim cum reliquis duobus Croatiae comitatibus communia, partim spectatis localibus adjunctis eidem propria sunt, quippe: quod cottus Varasdinensis a paritate aliorum binorum Croatiae cottuum intra steriliores ad sacram Coronam spectantes partes merito referendus sit, cum minima pars cottus hujus, fluvio Dravo adsita, plana — haec tamen etiam inundationi et rapacitati hujus celerrime defluentis fluminis, quotannis perficiendis hydraulicis operibus multa laboratorum millia per Contribuentem plebem gratuito praestanda exposcentis, — obnoxia, ac ad unum pedem infra superficiem terrae ex glarea Dravana consistens, — Residuitas autem cottus hujus ex meris sterilibus montibus et collibus (catena montium Ivanschicza cottum hunc transsecante, ob inaccessibilem situm pro inusuabili merito declaranda) composita sit, — quod agri in hoc cottu nimiopere infimari debeant, ex quo in multis etiam exstirpaturis absque fimo plane nihil crescat, interim torrentes ab agris in montibus et collibus situalis fimum, quin imo fructiferam quoque terram abluant, ita quod nonnisi mortua et frigida argilla, et lapides remaneant, ac saepe etiam montes pluviis subluti ad valles ruant, et Campos, Vineas, arbores fructiferas etc. pondere suo opprimant, et annihilent, quin imo ipsas quoque vias totaliter obruant; — quod in plagis collinis aquae pluviales per defluxum suum innumeras excavaturas causent, per quas infiniti agriinusuabiles redduntur, — quod contribuentes cottus Varasdinensis propter sterilitatem glebae omni anno fruges emere cogentur, ideoque frugibus, famelicis annis ab aerario Regio acceptis, multis millibus florenorum eidem aerario Regio restantiarii manserint; — denique quod fluvius Dravus, qui limites cottus Varasdinensis alluit, ob rapacitatem suam adverso flumine prorsus non navigabilis, secundo cursu nonnisi ratibus ex Styria ad partes inferiores devehendis inservire possit, consequenter domesticis patriae productis promovendis non subserviat, et gremialibus Incolis prorsus nullam occupationem aut utilitatem praestet, eoque accedente, quod unicum cottus hujus productum, quippe vinum, siquidem vicina Styria per lineas bancales hermetice clausa sit, vendi absolute non possit, et oves ob humiditatem soli servari nequeant, tandem ductus commercii Vienna et Sopronio Nedeliczium in cottu Zaladiensi, ubi Depositorium Tricesimale existit, abinde vero ad Styriam praetermissa Croatia directus sit, ac ideo inter collimitaneos Hungáriáé comitatus Zaladiensem, Castriferrei, et Siimeghiensem ac Croatiam nullum ferme commercium vigeat, proinde commercium coitus Varasdinensis, prout et totius Croatiae, cum nundinae, in quibus a potiori solum exigui valoris pecora per domesticos Incolas emuntur, et permutantur, per extraneos emtores plane non frequententur, ad nudam domesticam consumtionem restrictum sit, — justum profecto evadit, ut coitus Varasdinensis a paritate aliorum duorum Croatiae Cottuum, Zagrabiensis quippe et Crisiensis (quorum gravia peraeque maleficia per Exc. Regn. Deputationem in condignam reflexionem etiam assumta habentur), cunctorum praemissorum ex obtutu ad septimam Classem collocetur. —