1839-1840 Irományok 4. • Felséges Első Ferdinánd Ausztriai Császár, Magyar és Csehországoknak e' néven Ötödik Apost. Királyától szabad királyi Po'sony városába 1839-dik esztendei Szent-Iván havának 2-dik napjára rendeltetett Magyarország' Közgyülésének Irásai / Pozsony / Nyomattatott Belnay, Wéber és Wigandnál / 1839-1840

1840 / 142. ülés

72 142. Ülés Írásai. Aprilis 30. 1810. conditum Articulum 6-um lu36. coloni in usu salem citra depensionem taxae cujuspiam distra­­hendi praefuerunt, et hi, et vero illi, qui in fornicibus, ante perlatam eam legem apertis, salem quoque distraxerunt, in praebabito usu hoc porro etiam relinquendi, finalia proinde §-i 6-i his accomodanda sint; §-is denique 7-0, 8-0, g-o et 10-0 plene ratihabitis. Quantum *ad §-um 11-um benigne desideraturam fuisse Suam Majestatem Sacratissimam, ut pro gravi ma­teriae, de qua §-us hic agit, momento, eadem in cohaerentia benignae Resolutionis sub prae­teritis Comitiis impertitae, quoad omnes, quas ferit, diversas prorsus correlationes pertractata fuisset, interea tamen etiam, usque dum ulteriori in eam decerni lege potuerit, benigne velle summefatam Suam Majestatem Sacratissimam, ut tenor §-phi hujus eum in modum redigatur, quo ex inde appareat, cum benigno Ejus annutu admitti, ut seu singiliativi coloni, seu totae Communitates, in certa aversionaii liberaque inter Dominum terrestrem et colonos conventione determinanda summa, praestationes, labores, et datias (Jurisdictione tamen dominali salva) plenarie et in perpetua tempora ita redimere valeant, ut stipulationes ex libera hac conven­tione profluentes, tamquam perennales urbsriales Contractus, praeter eos, qui praeci^ati Ar­ticuli §-0 3-io denotantur, nullo alio in casu invalidari possint, et summa titulo redemtionis deposita, coram jure ejusdem indolis sit, cujus erat urbarialis fundus redemtus. Benigne porio consentire, ut praemissorum in nexu, usque ferendam ulteriorem Legis provisionem id una mox nunc decernatur, quod pro redemtionibus hujusmodi pactanda capitalia in statu plene securo Servanda; et quem proventus redemtorum bonorum concernebat, ille capitalis redem­­tionalis interusurium percipiendum habeat; jus autem circa securitatem redemtioDalis hujus­modi capitalis debite prospiciendi pro indole bonorum Consilio Regio Locumtenentiali, et ie­­spective Fisco Regio, concernentibus item Familiis et Partibus salvum et integrum maneat. Hunc proinde in finem quemadmodum in sensu §-i 6-i praecitatae Legis contractus hujusmodi omnem in casum ante eifectuationem Consilio R. Locumtenentiali, et medio hujus altissimae inspectioni substernendi sunt, ita ad id, ut per eos etiam, quorum interest, de securitate re­­demtionalis summae tempestive prospici valeat, contractus eosdem immediate post subsecu­tam ratificationem, coram generali Congregatione Comitatus publicari oporteat. Intuitu provi­sionum in subsequis §-is propositarum, nihil quidquam observandum occurrere. De benigna proinde summefatae Suae Majestatis Sacratissimae mente reliquum esse, ut Domini Status et Ordines projectum Articuli praemissis cohaerenter, utraque tam hungarica, quam latina lingva adpromptent, subin via consvetae Concertationis mox pertractandum. Ouibus in reliquo gratia Sua Caesareo - Regio clementissime ac jugiter propensa manet. Per Sacram Caesaream et Regio-Apostolicain Majestatem Viennae die 29-a mensis Aprilis ISIO. Georgius Bartal m. p. Ab extus. 5506 366 1840 Sacrae Caesareae et Regio Apost°licae Majestatis Domini Domini clementissimi nomine , Sere­­nissimo Archiduci, Reverendissimis, Reverendis, Honorabilibus, Spectabilibus ac Magni­ficis, Magnificis item Egregiis, et Nobilibus nec non Prudentibus, ac Circumspectis I. Regni Hungáriáé, et Partium eidem adnexarum Dominis Statibus ct Ordinibw«, qui vel in persona, vel etiam ablegationis munere fungentes, nomine Principalium suorum pro praesenti generali Diaeta Regni per Altefatam Suam Majestatem Caesareo-Regiain clementissime iudicta , congregati sunt, consignandum. Ex Officio. P 0 son ii.

Next

/
Oldalképek
Tartalom