1839-1840 Irományok 2. • Felséges Első Ferdinánd Ausztriai Császár, Magyar és Csehországoknak e' néven Ötödik Apost. Királyától szabad királyi Po'sony városába 1839-dik esztendei Szent-Iván havának 2-dik napjára rendeltetett Magyarország' Közgyülésének Irásai / Pozsony / Nyomattatott Belnay, Wéber és Wigandnál / 1839-1840

1839 / 38. országos ülés

38. Ülés Irétsai September 2G. 1839. 49 Deputatio demisse existimet in moderno praecipue situ, ubi recens diluvii periculum rem, in respectu pecuniario difficilem adfuc magis reddidit, penes has omnes quoque concessiones pri­mam Societatis actionariae consistendam, vix adhuc prosperari posse, nisi eadem insuper e Clementia quoque Maiestatis Vestrae Sacratissimae favores quospiam obtinuerit; quo loco tuto commemorari posse videtur illud Baronis Sina desiderium, ut aerarium Regium, pro suo in stabili ponte ab omni telonio immunitatione, semel pro semper 3oo,000 flrum Mon. Conv. et quidem in medietate aere parato p» rsolvendam, in alia vero medietate per aerarialium aedificio­rum in rippa Budensi situatorum cessionem, exaequandam summam Societati actionariae de­pendat, — petitum namque isthoc ita comparatum esse censet Regnicolaris Deputatio, ut cum ]ex ipsa defixum telonium, indiscriminatim , per omnes solvendum innuat, praevia proin, dis­positio praeter Sacratissimam Vestrae Maiestatis Personam, Augustissimamque regnantis Do mus Familiam nullam recipiat exceptionem, sedet secus justitiae et aequitati appime conveni, revideatur, ut ubi de procurando legis effectu, per Sacratissimam Maiestatem Vestram, e respectu emolumenti publici sanctionatae agitur, Altissimum quoque aerarium cum reliquo privilegiato Regni statu, prout emolumenta, ita et concomitantis oneris parem capiat partem ? pOSteaquam porro ipsius aerarii Regii commoditas* aversionalem huiusmodi tractatum ineundum non tam svadeat, quam deposcat, ex eo praedeductum petitum benignitati, et clementiae Caesareo Regiae, tanto quidem totius in homagiali subtectione devovere praesummat, quod jn quaestione vergentia aedificia aerarialia, velut directe in puncto illo, ubi structura pontis opinione artis peritorum, accomodissimum locum sortiri potest, situata, caeteroquin sub ictum lege definitae expropriations recidant. — Consimile est et aliud Baronis Sina petitum in eo formatum: ut ad structuram pontis necessariarum machinarum, ac aliorum apparatuum, non secus requisiti quoque ferrei materia­lis libera, ac a telonio, et tricesimali vectigali immunis, ex Anglia admittatur invectio, hac enim modalitate prosperari potest, ut Societas actionaria penes possibilitatem ducendi certio­ris calculi , media quoque tutius amplectatur, quae ocyorem exoptati operis consummationem, plenamque huius firmitatem, et durabilitatem vel maxime appromittunt. Dum proin obsequentissima haec Regnicolaris Deputatio firmiter persvasa, quantum prae­viorum favorum concessio ad consequendum praefixum scopum collatura, quantusve per huius operis prosperum successum, ad alia quoque consimilia temamina, quorum tanta adhuc in hoc Regno adest necessitas, praesuscipienda, stimulus accessurus sit, utrumque hoc petitum, fine impertiendi benigni annutus hisce profunda in submissione commendat, una demissas in eo fundit preces, ut Maiestas Vestra Sacratissima praemissis petitis deferendo caeteris quoque per Regnicolarem Deputationem praestabilitis conditionibus, clementer acquiescere dignetur. — Qui in reliquo gratiis, et clementiae Caesareo Regiae commendati, homagiali cum subiectio­­ne perseveramus. — etc. NB. NB. NB. alatt: Nádor Ő Cs. Kir. Fő Kerczegségének az eránti kegyelmes Levele, hogy B. Sina György a’ szerződési esztendőket, tízzel lejebb szállittotta légyen. Excellentissime Domine Comes Agazonum Regalium Magister! Sua Maiestas Sacratissima tam petractationes, in sequelam Articuli 2Ö: i836 susceptas, quam et tractatum ratione struendi Pesthlnum inter, et Budam stabilis Pontis inter Regnicola­rem Duputationem, et Baronem Georgium Sina initum, altissimoque obtutui substratum, cu­ius intuitu Baro Sina altissimo nomine provocatus, ex depactis annis decennium remisit, pro altissima notitia summere dignata est. Quam Benignam Resolutionem Regiam, Excellentiae vestrae, erga Repraesentationem fa­tae Regnicolaris Deputations, cum readvolutione substratorum Actorum, eo fine hisce notam reddo, ut in sensu initio provocatae Legis §-o 4-0 super conclusis et effectuatis, circumstantia- 1 is Relatio praesentibus Regni Comitiis exhiberi valeat, Barone Georgio Sina, de Benigna hac Resolutione, prout et de eo, abhinc iam edocto, quod petitum eius circa aedes arariales B11- denses, et materialia pro erectione Pontis requisita interpositum, ad ordinariam dicasterialem pertractationem relegatum sit. Queis in reliquo iugi, eaque distincta cum propensione persisto Excellentiae \ estrae ad­dictissimus Josephus Palatinus m. p. Posonii 18-a Junii 1839. Excellentissimo Domino Comiti Etnerico Batthyányi Agazonum Regalium Magistro. Országgyül. írásai II. Kötet. ' 13 »i

Next

/
Oldalképek
Tartalom