1832-1836 Irományok 1. • Acta miscellanea diaetalia annorum 1832-1835 / [s.l.] / [s.a.] / [1832-1835]
1. Oratio Suae Serenitatis Caesare-Regiae D. Regni Palatini ad Exc. Proceres die 19. Decembris 1832. habita
Gratulor itaque Excelsos Proceres, quibuscuni nostra hac eventuum feracissima aetate, alia etiam fata pertuli, et quorum consiliis atque opera adjutus tot jam praefui Comitiis, — incolumes Patriae servatos esse, sospitesque ad haec praesentia frequenti adeo numero confluxisse. Gratulor inquam, cessante novissimo impedimento, adesse nunc exoptatum illud temporis momentum, quo spes nostra, quam de memoratis operibus, omne reipublicae administrandae Systema complectentibus, in communis prosperitatis incrementa amplissimam concepimus, providis legum sanctionibus re ipsa jam in usum, et quodammodo in vitam deduci valeat. Ut enim Consultationes, — quae super tanti momenti objectis, post receptas benignas Propositiones Regias ineundae erunt, Patriae nostrae, universisque Accolis, pro sua cujusvis Ordinis Conditione, iis omnino fructibus utiles reddantur, quos grata mente sera etiam merito recolat posteritas, — praecipuis in votis fero; dumque Excelsos Proceres, ad eximium hunc scopum omne studium meis conatibus plena sua fiducia conjuncturos non ambigo, Eisdem vicissim et meam propensionem, cum alias semper, tum singulari hac quoque oportunitare exassc persistentem confirmo. ’ OR56r*GQYOLÉS!' KÖNYVTÁR Typis S. L. Weber , in platea Scti. Michaelis Nro. 181.