1832-1836 Irományok 1. • Acta miscellanea diaetalia annorum 1832-1835 / [s.l.] / [s.a.] / [1832-1835]
9. Benignae Propositiones Regiae
etiam muneris Sui Regii rationibus clementer desiderare , ut haec condenda quo ocyus lege superentur; scilicet: — i. Siquidem relate ad ea, quae nexum Dominorum terrestrium cum subditis concernunt, eorundeniqtie conservationem respiciunt, sub regimine Augustae memoriae Imperatricis , et Reginae Apostolicae Mariae Theresiae introducta urbarialis regulatio, in qualitate interimalis solum provisionis per articulum 35. 179°/, adoptata, hujusque, et deinde conditi articuli 12. 1792. dispositio ex singulis Comitiis, usque proxima duntaxat Comitia extensa haberetur; Dominos autem SS. et 00. non lateret, Interesse quam maxime , ut, quae inter Dominos terrestres, subditosque intercedunt, correlationes positiva tandem lege determinentur, sicque, obligationibus et juribus reciprocis plene definitis, communi prosperitati consulatur: horum in nexu cupere ante omnia Sacram Suam Caesareo-Regiam Majestatem, ut initium pertractationum mox ab assumenda per antelatam /egnicolarem Reputationem in re urbarii depromta opinione sumatur. — II. Promtam Justitiae administrationem, cujus praesidio vitae, fortunarumque cunctorum civMiw securitas quam maxime nititur, non minorem sibi considerationem poscere, atque eam quidem tum quoad leges poenales, medio condendi Codicis criminalis, cujus defectus in dies sensibilior est, perplexitatibus et arbitrio eximendas; tum vero relate ad debitam Fororum coordinationem, ordinem item processualem, ab ambagibus, quibus irretitus est, liberandum, tum demum, quatenus leges quoque Civ iles in pluribus casibus deficiunt, hunc earum defectum etiam quoad negotia cambialia, et ex his resultantia bonae fidei Creditorum jura tuenda accommodis sanctionibus supplendum; atque ita demum tot et tantarum etiam, quae de tarda, et cum dispendio partium conjuncta in praesens justitiae administratione fiunt, querelarum fontem obstruendum in praecipua parte sollicitudinis, providentiaeque Suae Caesareo-Regiae Majestatis esse; Eandem itaque desiderare, ut Domini Status et Ordines, dum operatum urbariale superatum fuerit, pertractandis operatis juridicis ea, qua par est, assiduitate Semet devoveant, et, in quibus coaluerint, altissimae Suae sanctioni Regiae substernant. Provisione Articuli 4. 1198., quatenus eadem cum dignitate et sanctimonia officii Judicis componi nequit, abroganda. — III. Proxima his altefatae Suae Caesareo - Regiae Majestatis cura ad praestabiliendain demum justam onerum, plebi tributariae incumbentium proportionem, impositas item cassae Comitatuum domesticae, quarum impensae in compluribus Comitatibus ipsum ordinarium quantum contributionale, pro interteutione stabilis militiae destinatum, superant, ex justo, et aequo moderandas spectat. Quocirca, quemadmodum Sua Majestas Caesareo-Regia Ipsos quoque Dominos Status et Ordines pari teneri studio non dubitat, ita benigne Eandem velle, ut Contributionale - commissariaticum una cum operato Regnicolaris Reputationis, Articulo 7.1822., de regni conscriptione pro adjustatione portarum deservitura, condito, exmissae, his vero debite pertractatis, ea, quae residua sunt, elaborata, utpote: Publico - politicum, Commerciale, Montanisticum, Literariuin, Ecclesiasticum ac Banderiale in deliberationem sumantur. — IV. Quum praevidere sit, Comitia haec ultra legale tempus longius duratura esse; altefatam Suam Majestatem Caesareo - Regiam, quod ad diurna Ablegatorum Comitialium atti-