1832-1836 Irományok 1. • Acta miscellanea diaetalia annorum 1832-1835 / [s.l.] / [s.a.] / [1832-1835]

8. Sermo Suae Majestatis Caesareo-Regiae occasione traditarum benignarum Propositionum Regiarum ad SS. et OO. Regni in Palatin Primatiali habitus

Nr" 8. S e r ni o Suae Majestatis Caesareo-Regiae occasione traditarum be­nignarum Propositionum Regiarum ad SS. et 00. Regni in Palatio Primatiali habitus. n perpetuis Nostris, prosperitati Nobilis Gentis Hungarae intentis Studiis, et Dignitatis Regiae ornamenta, et cordis Nostri solatia re­ponentes, in medium Vestri venimus, ut, datam Vobis, quoad indi­cenda, pro systematicorum Operatorum pertractatione, mox, ubi li­cuerit, Comitia, Sponsionem solvamus. Ardua sunt Negotia, ad quae agenda Vos hac vice vocavimus, et illis , quae emenso quadraginta annorum Regiminis Nostri inter­a * vallo, in Comitiis deliberanda erant, tum amplitudine, tum vero pon­dere, quod iisdem ad affirmandam praesentis et futurae aetatis felici­tatem inest, multum superiora. Susceperunt horum curam jam Patres Nostri per ea, quae saeculi prioris, anno supra nonagesimum primo constituebant; ipsum tamen rei efficiendae modum, totamque hanc de Patria optime me­rendi materiam, integram Nobis reliquerunt. Tantum hoc, quod grande sane est, opus, ineuntibus \ obis, ad vitandas, quae veneranda Antenatorum placita, saeculorum usu consecrata, Sectantibus se offerunt novandarum rerum illecebrae, lalsa salutis populorum imagine, ad devia ducentes, sapientia, quam experientia moderatrix regit, fortitudine animi, constantia, provi­dentiaque opus erit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom