1832-1836 Irományok 3. • Felséges Első Ferencz Ausztriai Császár, Magyar és Cseh Ország Koronás Királyától Po'sony szabad királyi várossába 1832-ik esztendőben, karácson havának 16-ik napjára rendeltetett Magyar Ország' Gyűlésének Írásai. / Po'sony / Nyomattatott Wéber, Belnay és Landerer'nél / 1832-1836
1832 / 231. ülés
Actu Cessionis 231. — 31. Augusti. 35 subditis e racemis“ etc. ia reliquo projectum DD. SS. et 00. eo addito benigne probari, ut in illis Regni partibus, in quibus subditi in actuali usu exustionis Cremati e frugibus quoque constituuntur, iidem in hujus beneficii usu porro etiam conserventur. Ad §. 3-um Suam Majestatem SSmam ita perinde benignissime persvasam, quod debite instituenda inter Dominum terrestrem et SubditumCommunis pascui segregatio, tam illius, quam horum commoditati, et utilitati cessura, atque ad provehendam nationalem industriam, multum collatura sit, huic DD. SS. et 00. menti clementer aquiescendo, desiderare, ut Sectio 1- ma §-phi hujus, quae incipit: „quum subditi in quantum“ post voces: „ra-tio situs et extensionis admittit“ usque verba: „segregandum statuitur“ sequenti ratione enuncietur: „Si Dominus terrestris, aut unus e Compossessoribus, et major pars Colonorum constitutivo sessionali provisorum, desideraverit, cum interventu exmittendae per Comitatus Universitatem Deputationis, penes liberam, per Sedem Judiciariam revidendam Conventionem, intuitu cujus demum jus inspectionis Regiae Majestatis via Consilii Locumtenentialis salvum permanet, aut si haec Conventio non succederet, via Urbariali segregandum, statuitur. In cujus tamen“ etc. etc. Non secus sectionem paragraph! hujus 2- dam, cujus initialia haec sunt: „Segregatio pascui non tantum ad subdividendum cespitem“ corneo, ut posterior sectionis hujus pars fine obtinendi clarioris sensus, hac ratione redigatur: „Tenutis suis privative et libere frui valeat; occasione regulationis, in quantum practica bile fuerit, et ratio oeconomiae commendaret, si major pars colonorum desideraverit, cuivis etiam etc.“ porro Sectionem septimam, quae incipit: „ad evitandas intuitu pari ficati on um“ cum eo, ut loco horum: „praeexistentium utriusque ritus Parochorum Ministrorum item etc.“ sequentia: „Catholicorum utriusque et graeci non uniti Ritus Parochorum, Ministrorum item“ etc. etc. ponantur; ad calcem autem addatur: quod provisione officialium, et servitorum dominalium a libera dispositione dominii terrestris pendente, illorum necessitati dum communis pascui segregatio in realem effectum abit, proinde in omni hujus intuitu locum habitura nova regulatione per solum duntaxat Dominum terrestrem, quin officialibus et servitoribus pecora sua in pascuo Communitatis intertenere unquam deinceps integrum sit, — proinde ex segregata pro parte Dominii pascui antea communis rata, prospiciendum veniat; Sectionem item 8-vam hoc modo enunciandam: „Inquilini Urbariales autem octo, competentiam integrae sessionis obtinebunt“ denique Sectionem I i-mam cujus exordium ita habet: „In Comitatibus autem Teines, Torontál et Krassó, in quibus competentia1” etc. exmissa unice particula „autem“— per Summefatam Suam Majestatem Sacratissimam benigne ratihaberi. Quod tamen ad reliquas g-i hujus Sectiones attinet, nempe 3-tiam („pascua relate ad extensionem“) 4-tam („ratione qualitatis pascuorum“) 5-tam („intuitu denique quantitatis“) 6-tam („Incolis igitur illis“) 9-nam („ubi vero nimis exiguum“) iO-am („In Comitatibus Csongrád, Békés et Csanád“) 9*