1832-1836 Irományok 1. • Felséges Első Ferencz Ausztriai Császár, Magyar és Cseh Ország Koronás Királyától Po'sony szabad királyi várossába 1832-ik esztendőben, karácson havának 16-ik napjára rendeltetett Magyar Ország' Gyűlésének Írásai. / Po'sony / Nyomattatott Wéber, Belnay és Landerer'nél / 1832-1836

1832 / 14. ülés

Acta Sessionis 14. 43 Patriae, dulcissimum dierum nostrorum effecit solatium, dum enim partes muneris Nostri Regii fideliter explemus, filialique Vestrae pietati amorem nostrum paternum rependimus, — intemerata Nostra in Deum Hungáriáé sospitatorem fiducia, pro certo tenemus, fore, ut ex sacro hoc inter Nos vinculo opima ejus in nobilem quoque Gentem Hungaram benedictio re­dundet. Estote horum apud fideles Status et Ordines Regni Hungáriáé, Par­tiumque eidem adnexarum Nuncii, quos, vosque ipsos de Gratia, et Cle­mentia Nostra porro securos esse jubemus. Effatis Regis, et Domini Nostri Clementissimi, benignam propensio­nem, et Clementiam spirantibus, imae homagialis devotionis, et filialis ve­nerationis sensu commoti — post reiterationem demisissimae inclinationis, eodem, quo accessimus ordine, usque secundam Anti-Cameram regressi su­mus, et per gradus Legationum, praeeuntibus duobus Aulicis, duobus item Cubiculariis Fureriis porticu euntibus viam praebente , Residentiam Suae Majestatis Imperatricis attigimus, atque inter ordines Praetorianorum Hun­­garicorum item et Germanicorum districtis ensibus, pari prout superius at­tactum est serie dispositorum progressi ad primam Anti-Cameram per Supre­mum Aulae Imperatricis Praefectum Excellentissimum Comitem a Wurm* brand Nobis obviantem eadem cum honoris distinctione excepti, ac erga prae­missam Suae Majestati insinuationem valvis ab utrinque apertis , in beni­gnum Suae Majestatis Imperatricis conspectum admissi fueramus. Augustissima Imperatrix , et Regina Nostra perquam venusto Hun­­garico vestitu ornata, sub Baldachino byssino, aureis perinde fimbriis di­stincto constiterat, latera a dextris suprema Aulae Praefecta Comitissa a Lazanszky, Dominabus item Palatii Comitissa Almássy nata Comitissa Har­degg»'Comitissa Széchényi nata Comitissa W urmbrand, Baronissa Malonyay nata Baronissa Révay, Comitissa Festetics nata Principe Hohenzollern, Co­mitissa Eszterházy nata Principe Lichtenstein, et Comitissa Pálffy nata Principe de Ligne, stipantibus. Devotae venerationis tributo, hic quoque profundis inclinationibus manifestato, posteaquam in semicirculo, ante Solium Augustissimae Dominae constitissemus , idem Legationis Orator, homagiales grati animi sensus, quibus Natio hungara erga benignissimam Reginam exuberat, idiomate Ger­manico sequentibus interpretatus est: Euer Majestät aller gnädigste Frau! Da den getreuen Ständen Ungarns, und jener der ihm vereinten Pro­vinzen nichts wünschenswertheres seyn kann, als das Glück sich Euerer Ma­jestät erhabener Person nähern, um allerhöchst denselben den Tribut der tiefsten Verehrung ehrfurchtsvoll darbringen zu können, so bieten uns hie­zu diese festlichen Tage des allerdurchlauchtigsten Kaiserhauses die schön­ste Gelegenheit dar, selben auch im Namen Aller der zahllos daheim ge­bliebenen zu Eurer Majestät Füssen nieder zu legen. 11 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom