1830 Irományok • Acta Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8. Septembris Anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1830
Sessio 1
4 1. Ülés Írásai. A. DIRECTORIUM SEU OR DO Sacrae Caesareo - Regias Majestates, Serenissimum^ ue coronandum Regem, Posonium ad' Generalem Regni Hungáriáé Diaetam descensuros , per Dominos Status , et Ordines excipiendi , salutandi. et in duitatem Posoniensem introducendi. Posteaquam Domini Status et 00. ad Diaetam pro Festo Nativitatis B. M. V. hoc est 8-a Septembris a. c. indictam Posonii congregati fuerint, mox, et quo fieri poterit, celerius solemnem Deputationem e gremio sui ad Schlosshof, quorsum Suae Majestates Caesareo-Regiae cum Serenissimo Coronando Rege 7-a Septembris concedere constitutum habent, exmittent, quae Suas Majestates Caesareo - Regias et Serenissimum Coronandum Regem-Posonium pro Diaeta nomine eorundem Statuum et OO. Regni humillimis precibus, latino sermone, invitet, ac simul de die ac tempore adventus benignam dispositionem expetat. Fine obtinendae autem apud Suas Majestates Caesareo-Regias et Serenissimum Coronandum Regem Audientiae, Domini Deputati semet insinuabunt apud Caesareo-Regium Supremum Camerarium Comitem Joannem Rudolphum a Czernin, nec non Suae Majestatis Sacratissimae Imperatricis et Reginae Supremum Aulae Praefectum Comitem a Wurmbrand, Supremum item Serenissimi coronandi Regis Aulae Praefectum Comitem a Bellegarde. Ac ubi omnes congregati fuerint, conferent se ad Palatium Suarum Majestatum , peractaque in distinctis hoc fine designandis Cameris tam Suarum Majestatum Caesareo-Regiarum, quam Serenissimi coronandi Regis humillima invitatione, inde reversi ham superinde Relationem praestabunt. Die pro Suarum Caesareo-Regiarum Majestatum, Serenissimique coronandi Regis in Civitatem Posoniensem adventu benigne praefigendo, quum Suae Majestates primo ad Tentorium majus, in cespite ante exteriorem aedem Primatialem protenso collocatum, de Carpento descensurae sint, Domini Proceres et Status hora per Schaedam annunciatoriam iisdem indicanda , adventuras Suas Majestates, in altero minore Tentorio , in vestitu ornatiore, Campagne-Galla dicto, operientur; in adversa autem parte majoris Tentorii, Nobilis Turma Praetoriana Hungarica, Turma item Satraparum Caesareo-Regiorum, una item Centuria Pyrobolariorum ac Divisio Cataphractorum consistent. Appropinquantibus inter Tubarum Tympanorumque sonitum Suis Majestatibus Sacratissimis et Serenissimo Coronae Principe, Sua Serenitas Caesareo-Regia Dominus Regni Palatinus, ac Dominus Regni Primas, Episcopus item Crucem Apostolicam deferens, in comitiva caeterorum etiam Dominorum Praelatorum, Baronum et Magnatum, Altefätis Suis Majestatibus et Serenissimo Coronae Principi ad Carpentum occurrent, Suas Majestates Sacratissimas ex eodem exscensuras humillime veneraturi, et ad Tentorium majus comitaturi. Suae Majestati Caesareo-Regiae de curru descensurae Supremi Aulae Praefecti Caesareo-Regii vices gerens, et Supfemus Stabulorum Praefectus'; Caesareo-Reginali autem Majestati Supremus Aulae Ejusdem Praefectus manus porrigent, atque Augusta Domina manu hujus nixa in Tentorium ducetur. Suae autem Serenitati Caesareo-Regiae coronando Regi de curru descendenti Supremus Aulae Ejusdem Praefectus ad obsequium erit. Suis Majestatibus, et Serenissimo coronando Rege ante mensam sub Tentorio positam consistentibus, ad dextram extra gradum stabunt Supremi Aulae \