1830 Irományok • Acta Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8. Septembris Anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1830
Sessio 7
42 7. Ülés írásai. coronando Regi partem regiminis baud delaturos, sed omnes, qni Nobis propitio Deo supersunt dies, prouti hactenus semper, ita in luturum quoque constanter et indefesse felicitati fidelis etiam percarae Gentis Nostrae Hungarae consecraturos esse; — Dilectionem et Fidelitates Vestras securas una reddentes, id ex mente Nostra esse, ut dilectissimus filius Noster ad adstringenda reciproci amoris et fiduciae vincula interea etiam, dum post fata Nostra rerum potietur, non tantum frequenter in gremium percari Regni Nostri concedat, verum ibidem diutius etiam moretur, fruaturque ea cordi suo gratissima voluptate, qua Nos Ipsi laetari cupimus, et ideo lubenter omnem amplexuri sumus occasionem, ut in futurum, quo licuerit, frequentius et diutius in medio fidelium Nostrorum Hungarorum versemur. — Quibus in reliquo gratia et clementia Nostra Caesareo-Regia, benigne jugiterque propensi manemus. — Datum in Libera Regiaque Civitate Nostra Posoniensi die vigesima quarta Mensis Septembris, Anno Domini Millesimo octingentesimo trigesimo. FRANC IS CUS m. p. Comes Adamus Reviczky m. p. Georgius Bartal m. p. Ab Extus 10811 1187 Serenissimo Archiduci, Reverendissimis, Reverendis, Honorabilibus, Spectabilibus ac Magnificis, Magnificis item et Egregiis, nec non Prudentibus ac Circumspectis N. N. universis Statibus et Ordinibus Regni Nostri Hungáriáé, ad praesentem generalem Diaetam Posonii congregatis, fratri Nobis carissimo, fidelibus , Nobis dilectis. — Ex Officio. (L. S.) ' Sub A. Copia Inauguralis Diplomatis Serenissimi Neocoronandi 'Degis FED DIS AND /, hoc nomine V - ti. N os FERDINANDUS, Imp erii Austriaci Caesareus, Hungáriáé, Boliemiae, Lombardiáé, et Venetiarum, Galliciae, Lodomeriae et Illyrici Regius Haereditarius Coronae Princeps etc. etc. etc. agnoscimus, et memoriae commendamus, tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, — quod posteaquara Sacratissimo Principi ac Domino, Domino Francisco, Divina favente clementia Austriae Imperatori, Hyerosolimae, Hungáriáé, Bohemian, Dalmatiae, Croatiae, Slavoniae etc. Regi Apostolico, etc. etc. Genitori Nostro carissimo, perpetuaque filiali pietate, et venerationis obsequio colendissimo, pro singulari Suo in avitam haereditarii, percarique Sibi Regni Hungáriáé, et Partium eidem adnexarum Constitutionem,