1830 Irományok • Acta Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8. Septembris Anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1830

Sessio 5

52 ■ « / 5. Ülés írásai. Sensa excipientes locatae in Nos fiduciae optime satisfacturos, confidimus, dum ad Benignam Majestatis Vestrae Sacratissimae Propositionem eo prom­­tius accedimus, cum convicti simus, quod Sua Serenitas Caesareo-Regia ro­bur Imperii in Sanctimonia Legum reponendo, fidus libertatum, avitaeque Constitutionis Custos, pariter ac propugnator futura sit. In hanc fiduciam erecti in acceptatione Diplomaticae assecurationis formae per Majestatem Vestram Sacratissimam Anno 1792. praestitae, per Neo-coronandum vero Regem Coronationi praemittendae, et juramento fir­mandae hac vice conquiescimus. Ita licet animati, reticere tamen non possumus, quod in Regalibus Con­­vocatoriis Literis futurus Rex, et Dominus Noster erga praemittendam prae­­stabilitae Diplomaticae assecurationis acceptationem inaugurandus declaretur, cum tamen praecedentium temporum Exempla doceant inauguralia Diplo­mata rationi communis utilitatis, et mediorum confirmandae reciprocae fidu­ciae mutuo Regis, et Regni Statuum consensu, per additamenta, et modifi­cationes etiam Articulo 1-mo 1715. memoratas, atque in Articulis 1791. et 1792. contentas accomodata exstitisse—fatemur ingenue, nos Expressionem vocis praestabilitne , eo sensu, quod omnis de Diplomate inaugurali diaeta­­liter tractandi.via jn futurum praeclusa sit, acceptare non posse. Objectum cui medelam adferri desideramus constituunt avulsarum Re­gni Partium mox decernenda reincorporatio, intuitu cujus, ut Diplomaticae assecurationis Conditioni III-iae juramentoque inaugurali satisfiat, oramus Majestatem Vestram Sacratissimam, ut ante adhuc Coronationem edenda Be­nigna Resolutione Regia reincorporationem jam recuperatarum diserte decla­rare dignetur. Licet autem Juribus Regni conservandis constanter intentum Majesta­tis Vestrae Studium in eo humillime agnoscamus , quod provisionem Arti­culi 3-tii 179L pro casu intervenientis mutationis in Regimine in ipsis Beni­gnis Propositionibus Regiis praesalvare dignata sit, ac in ea etiam Majesta­tis Vestrae Sacratissimae benigna declaratione, qua Exercitium Jurium Ma­­jestaticorura, sibi reservare dignatur plene conquiesceremus , eatenus atta­men, ut Sua Serenitas Caesareo-Regia his sub Comitiis Coronanda postea­­quam ad Clavum Regiminis pervenerit intra 6 Mensium spatium Comitia scopo Articulorum 7. 1723. et 5. 1825/7 inomisse convocare debeat, quam etiam super eo, quod si Circumstantiis sic exigentibus Pars aliqua Regiminis vi­vente Majestate Vestra Sacratissima Serenissimo Neo-coronando Regi defe­renda foret, id ipsum absque Majestatis Vestrae Sacratissimae expressa, et specifica voluntate, et Regnicolarum assensu admittendum non sit, sub his Comitiis roganda Lege securos reddere dignetur. Ardentissimum denique in eo desiderium nostrum Majestati Vestrae Sacratissimae humillime proponere sustinemus, ut inde ab Exordio felicis Regiminis Augustae Domus Majestatis Vestrae Sacratissimae omni tempo­re prosecutis assiduis Regnicolarum votis deferre, et aliquam adminus Anni partem in medio fidelis populi exigere, Serenissimus autem Neo-coro­­nandus Rex continuam habitationem suam intra ambitum Regni ad mentem Legum defigere dignetur — laliterque moribus, lingua, legibusque Regni imbutus perpetuo amoris, et fiduciae foedere nationi Hungarae arctius adhuc adstringatur: — Et haec sunt Clementissime Domine , quae illuc usque etiam donec quoad reliqua Benignarum Propositionum Regiarum Puncta mentem nostram adaperuerimus, Majestati Vestrae Sacratissimae, filiali cum ingenuitate sub­sternenda censuimus, quorumve secundum effectum a Principis, et Patris optimi benignitate firmissime speramus. Caeterum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom